Latin
LIBRINOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 201
Unproofread scanNot analysed yet
In laudibus Elisabethae ponit, quod puriorem doctrinam iterum stabiliverit, sed temporum illorum iniquitati tribuendum censet, quod passa sit modo laudatam Mariae liberalitatem revocari. Reliquisse tamen opiscopis eandem commemorat decimas &oblationes, quae appropriationis jure ad ipsam devolutae erant, atque illarum loco alia praedia ab illis accepisse, tandem post multas altercationes utraque domo parliamenti in istam permutationem consentiente. Longe difficilius autem sustineri potuisse appropriationum onus, post exortam reformationis lucem, asserit, quam antea, &quid exinde malorum in ecclesiam redundaverit, e. g. ut inveniri non potuerint, qui habiles essent, ad animarum curam suscipiendam, ut pauperum numerus indies creverit, ut lapsae ac perditae fuerint aedes parochiales, ut plures ecclesias uniri, vel pluribus eoclesiis unum praefici oportuerit &c. fusius exponit, simul addens, quod tum temporis ob causas, quae hodie cessent, e re totius regni visum fuerit, modis omnibus imminui opes clericorum, etsi non dubitaverint archiepiscopus Grindal &successor ejus Whitgist, iniquitatem ejusmodi consiliorum atque decretorum Reginae ob oculos ponere. Jacobum I inde a primis regni sui auspiciis, optime dicit in ecclesiam fuisse affectum, eundemque tam in Scotia, quam in Hibernia, eo rem perduxisse, ut &populus nactus sit magis idoneos ac sedulos verbi divini ministros, &hi magis decentem acceperint laborum suorum mercedem.