# Acta eruditorum 1705 205

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, LIBRINOVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/205

Multa deinde proponit exempla privata eorum, qui Gulielmo regnante in ecclesias earumque ministros liberales extiterint, quos inter speciatim laudat Samuelem Brewster, armigerum, quod ecclesiae Botolphi, cujus curam reverendo Autori demandatam esse supra commemoravimus, oblationes, ceu dicuntur, paschales restituerit. In numero reliquorum, quos collocavit inter ἐυσργέτας, eminent episcopi Lincolniensis & Salisburiensis, decani & praebendarii capitulorum Nordovicensis & Lincolniensis, dominus Gulicimus Maynardus & D. Richardus Busby. Ita ad praesentia tempora descendens, eam de qua initio locuti sumus, Reginae augustissimae, quae hodie imperium tenet, munificentiam in clerum describit, nullam fere praetermittens circumstantiam, ad factum istud vere gloriosum pertinentem. Deinde statutum ipsum, cujus pariter supra fecimus mentionem, & cui titulus An Act for the making more effectual Her Majesties gracious intentions &c. secundum singulas illius partes considerandum sibi sumit, & multa adducit, quae ad illustrationem & commendationem illius apprime facere videntur. Speciatim ea occasione ostendit, quod jus annatarum & decimarum Angliae regibus ab Henrico VIII assertum, parum utile extiterit coronae; deinde quod reditus inde obvenientes, doctrinae divinae ministris eorumque sustentationi jam A. 1649 fuerint destinati; tum quae statuta prodierint sub Henrico VIII, Eduardo VI & Elifabetha, de modo exigendi illas annatas atque decimas, nec non de aliis circumstantiis eo respicientibus; postremo quisnam verus sit sensus statuti, cui nomen a manu mortua datur, & cur statu ecclesiae jam in melius formato credendum sit, non amplius per illud esse restrictam vel prohibitam liberalitatem in clerum, nedum restitutionem eorum, quae olim titulo justo ad ecclesiam pertinuerint.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
