# Acta eruditorum 1705 207-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JOANNIS ORTVINI WESTENBERGII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/207-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/207-2

JOANNIS ORTVINI WESTENBERGII & Antecessoris de Causis Obligationum Liber singularis, sen Dissertationes novem. Harderovici, apud viduam & filios Alb. Sas, 1704. in 8. Plag. 22. NOvem Dissertationes, a diversis Respondentibus, quorum nomina sub initium quoque libri adjecta sunt, more Academico habitas, conjunctim, uno volumine, hic exhibet Autor noster Clarissimus. In Dissertatione prima, post explicatam causae efficientis & obligationis indolem, hujus causam remotam ait esse jus, hoc autem cum Divinum aut humanum, & illud iterum innatum vel revelatum sit, hinc singulas istas Juris species persequitur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
