Latin
HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 21
Unproofread scanNot analysed yet
Nec obscurum ipsi futurum fuisse κεντροφόρου epitheton, quod Vestae Eusebius tribuit. Ideo nempe hoc fieri, quod Vesta, Cybele, Ceres, quae cum Iside sint eaedem, Naturam universalam, eam que incentro mundi, utpote in principali parte sua residentem, significent. Huic Doctissimi Autoris conjecturae ingenii laudem concessit, soliditatem in dubium vocavit, in quadam ad eum Epistola, Illustris Cuperus. Si enim in centro resideat, eoque contineatur Natura universalis, quae est Autoris nostri sententia, non posse eam dici κεντροφορον, quod significat centrigeram vel centriferacem. Vocem itaque κευτροφόρον significare aliquid, quod φύσις, Natura, terra vel Vesta producat; quemadmodum χλοηφόρος &καρποφέρος etiam dicatur, inde quod ferat vel producat herbas &fructus; atque alia quoque diversa a variis rebus, quas producit vel efficit, nanciscatur nomina, τροφοῦ scilicet altricis, veleonoιῦ petrificae &c. Nihil itaque convenientius videri, quam labem esse in voce κεντροφορος, &pro ea apud Eusebium legendum δενδρρφόρος, arborum ferax: indeque simul patere, cur etiam παρθένος dicatur eodem loco, quoniam scilicet Terra virgo. H. e. quae non sensit aratrum, vel in cujus viscera quaerendorum metallorum gratia nondum descenderat quisquam, arbores protulerit: vel quoniam cum arboribus virgines comparari soleant. Nomen denique ἐστίας, apud eundem Eusebium, ad firmam terra stabilitatem pertinere videri. Et istam vocis quidem κεντροφόρος emendationem atque explicationem, facile Autor noster in responsoriis ad Cuperum admisit: inque observatis ab eo, confirmationem se invenire eorum, quae de eodem Isidis, Vestae, Cereris, Cybeles, Matris Deorum Numine, antea affirmaverat, existimavit: imo &Venerem Synam, quae Urania Graecis audit, Naturam nniversalem notare, &caeteris unius rei nominibus diversis addendam esse putavit. Hinc vero omnino rationem reddi posse animadvertit diversorum attributorum soli huic Deae adscriptorum: quae &tot celebretur nominibus, diversas Naturae universalis partes respicentibus. Vestam appellari, quod ignis ejus sit pars, calore suo principium generationibus rerum largiens, idque diserte Ovidium in Fastorum VI indicare. Θέμιν &χρησμα δον vocari ob spiritium aeternum &immensum, Universi molem penetrantem, eam moderantem, omniaque cognoscentem: σπερματικὸν λόγον, quod principium omnium rerum esset; τροφον, quod aloret omnia. Sic κεντροφόρου etiam eam dici posse, non quod ferat centrum, à quo potius feratur, sed quod sit κρατοῦσα centri, illique praesit: quamvis tamen omnino inhaerendum sit Cuperi emendationi, modo observetur, vim δενδροφόρον &χλοηφόρον esse virtutes φύσεως παναιόλου, Naturae universalis.