# Acta eruditorum 1705 210

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JOANNIS ORTVINI WESTENBERGII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/210

Praeter actiones in factum subsidiarias, dantur & aliae, istis affines, Actio scilicet de tigno juncto, Actio subsidiaria pupillis & minoribus contra magistratus minores competens, & Actio judicati, quae licet, habita aequitatis, ex qua sola oriuntur, ratione, Actiones in factum dici queant, attamen, quia singulae propriis appellantur nominibus, ideo in Dissertatione sexta, seorsim de iis agendum sibi esse existimavit Noster. In indagandis igitur actionum illarum appellationibus, natura, varietate & fundamento, prolixe satis occupatur. Nondum fons causarum extraordinariarum exaruit, sed ex eo plures adhuc actiones aliae scaturire Nostro videntur. Nam in istum censum, Dissertatione septima, Actionem ad petendam restitutionem in integrum, de pauperie, ad exhibendum, Condictionem sine causa, Triticariam, Actionem de pecunia constituta: Dissertatione octava, Actionem redhibitoriam & quanti minoris, actionem ex vinculo matrimoniali ortam, actionem ad alimenta praestanda, liberis & parentibus competentem: Dissertatione nona, Actionem ad collationem faciendam, damni infecti, aquae pluviae arcendae, querelam inofficiosae donationis, remedium indemnitatis seu beneficium separationis bonorum, obligationem & actionem ex pollicitatione natam, ac tandem actiones extraordinatias, de quibus ipse Praetor vel Praeses, extra ordinem, quandoque cognoscebat, refert, ac circa singulas, praecipuam operam eo intendit, ut eas ex nulla causa ordinaria, contractu puta, quasi contractu, maleficio aut quasimaleficio, descendere, adeoque ex causa extraordinaria, sive sola aequitate, repetendas esse ostendat, quod in genere admonuisse, satis videtur. Speciminis tamen loco, ejus sententiam, quoad actionem redhibitoriam & quanti minoris, quae in Dissertatione octava primo loco comparet, explicatius nonnihil exhibebimus. Aedilitii Edicti sententia & rationibus adductis, ac utriusque actionis, redhibitoriae & quanti minoris, definitione, appellationibus & concursu explicatis, contendit, actiones illas ex mera aequitate, ne emtores rerum vitiosarum damnum sentiant, esse introductas, eaque ratione, dativas posse dici, utut ipsa actionum, in dativas & nativas, distinctio, minus accurata Nostro videatur; postea refellit eos, qui ad praestationes, quas Aediles venditoribus injunxerunt, ex ipso emtionis & venditionis contractu, agi posse censent: nam actiones ex contractu descendentes, ad eum implendum, non solvendum, regulariter competunt, & quid opus fuisset actione redhibitoria & quanti minoris, si ex ipso contractu agere potuissent emtores laesi? praeterea illa sententia aperte L. 2. C. de Aedilit. Action. repugnat; denique in plerisque actiones Aedilitiae, & actio emti differunt, quas differentias Noster recenset, ac objectionibus nonnullis, ex l. 11. §. 3. 5. de A. E. V. l. 23. §. 4. de Aedil. edict. desumptis respondet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
