# Acta eruditorum 1705 214.1-4

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, 214.1 to 214.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/214.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/214.1

Nec in aliis corporum humanorum aeque ac quadrupedum visceribus ceram per arterias ad venas adigere potuit, praeterquam in pulmonibus, liene & pene; in quibus tamen ut succederet experimentum, cera summo cum impetu injicienda fuit. Cum autem nudis oculis vasorum extremitates nec in animalibus vivis, dum sanguis adhuc per vasa circulatur, cumprimis in partibus pellucidis omenti, vel mesenterii quadrupedum, aut in pulmonibus ranarum, vel lacertarum viventium; nec in mortuis, dum sanguis in pulmonibus est retentus, usurpari possint, mediante microscopio id tentavit. Facta enim incisione in corporibus dictorum animalium, pulmonum prolapsorum & aëre inspirato distentorum partem, cordi quam proxime adstantem, citissime & firmissime ligavit; quo facto exsiccatos ranarum & lacertarum pulmones eorumque vasa microscopii ope ita contexta deprehendit, prout in fig. 1. 3. 4. 5. 6. Adeoque certissime sibi persuasum habet Author offeruntur. Clarissimus, communicationes vasorum sanguineorum in pulmonibus magis esse patulas, quam in aliis partibus, excepto liene & pene, donec monstretur, ceram liquefactam aeque facile in reliquis corporis humani ac quadrupedum partibus ex arteriis ad venas penetrare. Quemadmodum vero rationem inde petit sanguinis per pulmones in statu naturali fluentis; ita e diverso, si in statu p. n. vasa quaedam sanguinea pulmonum vel angustentur, vel penitus comprimantur, ut in ulceribus pulmonum, tunc a reliquis adhuc sanis vasis plus solito per eorum cavitatem transmitti reputat, quippe quae sensim ita dilatentur, ut illorum defectum commode resarcire valeant. Id quod etiam in ramorum arteriosorum communicatione fieri observat, quando in anevrismatis cura ramus quidam insignis vel truncus ligatur. Explicatio Figurarum Tabulae V. Figura I exhibet pulmonem ranae ligatum & exsiccatum, microscopio inspectum, cujus vasorum extremitates tam amplae sunt, ut tres sanguinis globulos transmittere possint. AA. Arteriae. BB. Venae. CC. Earum inosculationes. D. Anas adigere potuit, praeterquam in pulmonibus, liene & pene; in quibus tamen ut succederet experimentum, cera summo cum impetu injicienda fuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
