Latin
214.5 to 214.8
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 214.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem nudis oculis vasorum extremitates nec in animalibus vivis, dum sanguis adhuc per vasa circulatur, cumprimis in partibus pellucidis omenti, vel mesenterii quadrupedum, aut in pulmonibus ranarum, vel lacertarum viventium; nec in mortuis, dum sanguis in pulmonibus est retentus, usurpari possint, mediante microscopio id tentavit. Facta enim incisione in corporibus dictorum animalium, pulmonum prolapsorum &aëre inspirato distentorum partem, cordi quam proxime adstantem, citissime &firmissime ligavit; quo facto exsiccatos ranarum &lacertarum pulmones eorumque vasa microscopii ope ita contexta deprehendit, prout in fig. 1. 3. 4. 5. 6. Adeoque certissime sibi persuasum habet Author offeruntur. Clarissimus, communicationes vasorum sanguineorum in pulmonibus magis esse patulas, quam in aliis partibus, excepto liene &pene, donec monstretur, ceram liquefactam aeque facile in reliquis corporis humani ac quadrupedum partibus ex arteriis ad venas penetrare. Quemadmodum vero rationem inde petit sanguinis per pulmones in statu naturali fluentis; ita e diverso, si in statu p. n. vasa quaedam sanguinea pulmonum vel angustentur, vel penitus comprimantur, ut in ulceribus pulmonum, tunc a reliquis adhuc sanis vasis plus solito per eorum cavitatem transmitti reutat, quippe quae sensim ita dilatentur, ut illorum defectum mmode resarcire valeant. Id quod etiam in ramorum arteriorum communicatione fieri observat, quando in anevrismatis ura ramus quidam insignis vel truncus ligatur. Explicatio Figurarum Tabulae V. ura I exhibet pulmonem ranae ligatum &exsiccatum, microcopio inspectum, cujus vasorum extremitates tam amplae sunt, ttres sanguinis globulos transmittere possint. Arteriae. enae. arum inesculationes. D. Area microscopii, prout nudis oculis apparet. Figura II sistit pedis posterioris ranae partem, cujus vasorum extremitates unicum saltem sanguinis globulum transmittunt. AA. Truncus arteriarum. BB. Truncus venarum ad latera digitorum transcurrens. CC. Earum extremitates invicem continuatae, in membrana transparente digitos distinguente. aa. duo digiti pedis. Figura III &IV oculis subjicit extremitates arteriarum &venarum, in pulmonibus ranae alio microscopio inspectas.