# Acta eruditorum 1705 218

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, D. ROBERTI HUNTINGTONI EPISTOLAE, ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/218

Ignatii, Episcopi Antiocheni, epistolas Syriacas investigaret, quarum non tantum Ebed Jesu in Catalogo librorum Chaldaeorum obiter indicium fecerat, sed & ipsas epistolas magis diserte Ignatius Antiochenus XVI seculi scriptor, in Catalogo librorum ex Oriente advectorum, Chaldaeo Syra lingua ibi extare, testatum dederat: minime tamen hac ex parte voti compos fieri potuit, cum nec in Syria, nec in Aegypto, nec in Mesopotamia, nec in monte Sina, exemplar Ignatianum sive Graecum sive Syriacum repererit. In iis autem libris, quos Patriarchae Antiocheni D. Stephani Petri opera adjutus nactus est, Ephremi Syri Commentarius in Pentateuchum, & quaedam Homiliae maxime insignes fuerunt. Cum aliquot annos Halebi versatus fuisset Huntingtonus, ipsum lubido incessit Hierosolyma adeundi, in quo itinere ad reliquias Samaritanorum divertit, ex quibus triginta circiter familiae Sicima sive Neapolim (utpote ex istius ruinis ab Herode conditam, hodie Naplos nuncupatam, juxta montem Garizim tribus horis ab urbe Samaria, olim Σεβαστῆ, nunc Ishoste, dissitam) incolunt. Ea occasione obiter Clarissimus Smithus de codicibus Samaritanorum sacris nonnulla observat, atque id imprimis, quod si ex codicibus in Anglia obviis judicium ferre liceat, Cottoniano nempe, Bodlejano & Huntingtoniano, nullus eorum CCCC quingentorumve annorum aetatem supergrediatur. In Aegyptum quoque iter fecit Huntingtonus, ibique eandem in investigandis codicibus manuscriptis industriam perpetuo adhibuit. In hisce autem libris Copto-Arabicis singillatim recensendis Auctor non diu versatur: cum ii ex egregio & utilissimo catalogorum opere, Oxonii A. 1697 edito, peti possint. Maxime & in primis memoranda esse judicat tria Evangeliorum exemplaria, quorum unum Kahirae, alterum in deserto Nitriae, tertium Hierosolymis reperit, D. Marshallo, qui editionem Copticam N. T.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
