Latin
JOHANNIS FORBESII ACORSE OPERA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
JOHANNIS FORBESII ACORSE OPERA OMNIA. Amstelaedami, apud Wetstenios, A. 1703, in fol. Alphab. 19. SCotia luce Evangelii collustrata sicuti Johannem Knoxum, Robertum Rollocum, Hectorem Boethium, Georgium Buchananum, Guilielmum Amesium, Johannem Cameronem, Samuelem Rhetorfortem, virosque doctissimos alios genuit, ita quoque Johannem Forbesium a Corse, Theologum Doctorem &in Academia Aberdoniensi Professorem, doctrina &vitae sanctitate perillustrem dedit, cujus opera duobus voluminibus comprehensa, prima partim, partim repetita vice nunc publicantur.