# Acta eruditorum 1705 228

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JOHANNIS FORBESII ACORSE OPERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/228

Sed cum in coepto isthoc studio feliciter procederet, controversiis se parum faustis immixtum vidit, quae multas ipsi aerumnas & triste tandem exilium provocarunt. Nimirum eo ipso tempore, quo Foederatum Belgium quinque articulis mirum in modum divexabatur, Jacobus I Magnae Britanniae Rex, restituto jam in Scotia anno 1610 Episcopali, quod vocarunt, regimine, pariter quinque placita per Synodum Perthensem anno 1618 sanciri jussit, puta 1. Sacram Coenam submissis genibus accipiendam: 2. Baptismum, & 3. Sacrum Epulum privatim quoque, necessitate id postulante administrandum: 4. pueris post Christianam institutionem bene ab Episcopo dicendum, cum impositione manuum: 5. singularia Dei opera, ut ortum Jesu Christi Servatoris e beata Virgine, passionem &c. statis diebus quotannis celebranda esse. Quinque haec capita Forbesius cum suo probaret confirmaretque calculo, & foederi nationali, illorum atque Liturgiae occasione inito, nomen dare constanter renueret, a Synodo Aberdoniensi anno 1640 censura notatus, atque a Classe Edinburgensi, cui patres Aberdonienses sententiae executionem, commiserant, anno proxime secuto Theologica professione exutus est. Quam exauctorationem aequo ille ac miti animo tulit, & cum Presbyterianis amice concorditerque vixit. Verum, ubi anno 1642 novi foederis inter Scotos Anglosque pacti subscriptio vehementer urgeretur, cum aliis Scotis e patria exire, & in Belgium secedere maluit; unde tamen post pauxillos annos reversus, reliquam vitam in praedio suo a Corse tranquille taciteque exegit, animamque tandem die 29 April. anno 1648 reddidit, in suae Parochiae coemiterio, sine ulla exequiarum pompa vel monumento sepultus. Hanc Vitam Autoris externam Gardenus nuncupat, cui mox interioris brevem ideam ex plenioribus, quae huic statim annectuntur, commentariis, de Johannis Forbesii Exercitiis Spiritualibus, quae manu Autoris lingua patria scripta idem habuit, atque in Latinum sermonem transtulit, efformatam subjungit. Habebis hic passim obvias Forbesii precationes, laudationes Divinas, peccatorum confessiones, animi compunctiones, luctationes, & cum Deo frequentissimas collocutiones, unde optimi Viri sanctitas, modestia, candor, tolerantia, fortitudo & constantia, pluresque aliae virtutes Christianae perspicue dispalescunt. Hinc Sermo sequitur in Psalm. CX, 1.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
