# Acta eruditorum 1705 23

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/23

Nec male hic sentire Judaeos, qui Kijun velint esse Saturnum: illum enim esse genium Naturae universa, totam naturam comprehendere, omnem felicitatem donare perficere omnia, ut diserte Lib. I Dionysius Halic. testetur. Genium vero naturae esse ἀρρενόθηλυν, utroque sexu potentem, quod nomen & Isidi haereat, eumque adeo a sexum masculinum maxime spectantibus Saturnum, a caeteris Isidem vocari. Verba vero Prophetae, & Sidus vestrorum Deorum, eo pertinere, quod Apis non unam solam particularem Divinitatem, sed Naturam referat, quae omnia complectatur sidera; unde & Stephanus Act. VII dixerit, exercitum coeli Israelitas adorasse. Sic investigatis, quos Isis referebat & Osiris, quorum symbolicae imagines erant Apis & Mnevis Diis naturalibus, Typhonem esse quodcunque generationibus rerum adversum principium docet, atque sic ad investigandos, qui latent sub Isidis Osiridisve nomine, Deos animales, Reges scilicet & Viros illustres progreditur. Principes vero inter Deos animales, Patriarchas nationum haut dubie fuisse, dicit, & quidem in ista Theologia Aegyptiaca, Noae, Chami & Mitsraimi esse vestigia; Noae inprimis, quem multa in Apide, fabulaque Isidis & Osiridis, referre videantur. nunc brevitatis causa praetereunda. Mosen sub Typhonis nomine latere. Ruffum enim fuisse Typhonem: Mosen, egregiae hominem formae, comam probabiliter aluisse affinis, i. e. flavi coloris. Nomen Typhonis esse Syrum Thuphon nenno quod inundationem notet, qua pessundederit Moses Pharaonem cum Aegyptiis; quo pertineat etiam, quod Plutarchus mare & marina omnia abominari Aegyptios Sacerdotes, & sal Typhonis spumam appellare dicit. Typhonem hostem Deorum Aegyptiorum judicari, quod judicia sua per Mosen contra omnes eos Deus exercuerit, ut est Exod. XII. 12. Numer. XXXIII. 4. Typhonem LXXII sibi junctis hominibus Osirin interficientem, Mosen significare, regimen post egressum ex Aegypto cum LXII senioribus partitum. Typhonem fratrem Osiridis Regis Aegypti: Mosen filium Natae Pharaone creditum esse. Typhonem Aethiopiae Reginam habuisse adjutricem: Aethiopissam Mosis fuisse uxorem. phoTyphonem asinae insidentem in Aegyptum venisse, ut Isidi & Osiridi bellum inferret: & Mosen simili vectura usum Exod. IV, 20. Denique Typhonem, teste Plutarcho, acie victum, septiduana fuga asino vectum discessisse, posteaque serosolymum & Judaeum genuisse: quod ipse Plutarchus eo spectare animadvertat, ut Judaei in parEt certe septidui fugam spectare tem fabulae Typhonis veniant. sabbatum, post exitum ex Aegypto a Mose innstitutum; serosolymi & Judaei natales, constitutam a Mose Judaicam Rempublicam. Haec de Aegyptiorum Theologia, usuque boum in ipsorum religionibus, Apidis inquam & Mnevis.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
