Latin
PIPPINGIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 235
Unproofread scanNot analysed yet
Oblationes, a primis Christianis, cum publice convenirent, fieri solitas, item ἀγάπας, quarum extet mentio I. Cor. XI. 21. 22. 23. Elevationem atque lavationem manuum tunc adhiberi consuetam, cum quis preces fundere volebat; conf. 1. Tim. II, 8. Lavationem pedum, de qua Christi quoque praeceptum adsit Job. XIII. 14. Quemadmodum &de excussione pulveris, tanquam indignationis Divinae signo contra eos adhibendo, qui Doctores Divinos non receperint, Marc. VI, II. Act. XIII, 51. Institutionem Diaconissarum, de qua Rom. XVI, I. Salutationem cum osculo charitatis, de qua Rom. XVI, 16. Manuum impositionem 1 Tim. V, 22. Hebr. VI, 2. Act. VIII, 15. 17. Capilli resectionem viris injunctam 1 Cor. XI, 14, item ut hi capite nudato, foeminae contra operto precari jubeantur, I Cor. XVI, Ex quibus omnibus multa eodem jure, quo recepta fuerunt, iterum abrogata fuisse ostendit. Ritus tamen Apostolicos &in omnibus ecclesiis universaliter usitari coeptos, quoties rationes eaedem, quae olim ut introducerentur effecerunt, nunc quoque continuationem illorum suadent, neutiquam esse abolendos monet, idque ad ea, quae primis Christianis de die Dominica, de impositione manuum in ministrorum ecclesiae ordinationibus adhibenda, item de confirmatione post susceptum baptismum placuerunt, specialiter applicat. Tertio, quam sit necessarium ad cultum Divinum recte peragendum, ut praeter ea, quae praecepta sunt a Deo, unum alterumve, quod ad ritus pertinet, determinetur, ipsos adversarios haud semel agnovisse ostendit, idque praecipue tempore illorum tumultuum, quos funesta Caroli I caedes tam celebres reddidit. In tractatione alterius theseos ita versatur, ut primo evidens esse dicat, quod non nisi superiores normam praescribere possint, ad quam inferiores regantur; deinde vero, quinam hic pro superioribus legitimis haberi debeant, exponat. Nimirum singulis Apostolis a Christo concessam asserit potestatem, ut de rebus arbitrariis ad religionis exercitium pertinentibus statuant; eandem potestatem, haud secus ac docendi munus &sacramentorum administrationem, transmisisse illos in successores &eos, qui in horum locum ordinatione legitima accedente successerunt, horumque autoritatem multum augeri, si quoque Principis &Magistratus politici consensus atque auxilium concurrat.