Latin
ERUDITORU
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 242
Unproofread scanNot analysed yet
Neque silentio praetermittendum, Venerabilem Apostolici hujus Thesauri Editorem B. Hunnii Commentarios ad Helvici Garthii, qui illius gener fuit, exemplar, quod Divino quodam fato ex bibliotheca Pauli Roberi ipsi obtigit, in multis locis emendasse, correxisse, per versus &minores quosdam paragraphos distinxisse, atque in elegantiorem formam hunc cumulatissimum Thesaurum redegisse, ac sub finem operis luculentum rerum &verborum indicem addidisse. Tandem benevolum Lectorem celare nolumus, Doctissimum Virum intra semestre spatium Thesaurum Evangelicum, in quo Hunnii in Matthaeum &Johannem, Winckelmanni in Marcum &Lucam, atque Arcularii in Actus Apostolorum Commentarii exhibebuntur, cum orbe erudito communicaturum esse, illudque opus jam sub prelo sudare.