# Acta eruditorum 1705 242-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/242-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/242-2

PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES. Mechliniensis contra Domnum GABRIELEM GERBERON, Ordinis S. Bened. Congregat. S. Mauri Presbyterum. Bruxellis, typis viduae Petri van de Velde, 1705. 4. Constat plag. 15. TAbrielis Gerberonii nomen, alioqui inter literatos ob edita Marii Mercatoris Acta non incelebre, postquam diu delituisset, multo cum apparatu in lucem jam prodit. Ille A. 1682, ob suspicionem Jansenismi, ex patria, Gallia, aufugerat, latibula tum apud Belgas Foederatos, tum maxime apud Brabantos, sub Antonii Kergre appellatione quaerens. Cum vero Jansenianae, quae dicitur, factioni & libellis conscribendis & consilio diu inserviisset, tandem Illustrissimi Archiepiscopi Mechliniensis, Humberti Guilielmi a Precipiano, jussu die Mercurii post ferias Pente costales anni 1703, Bruxellis captus & in Galliam transvectus est. Cum vero Archiepiscopus passim non servatae in hac causa juris viae argueretur, ejusdem imperio Fiscalis Advocatus Curiae Ecclesiasticae Mechliniensis, J. A. Vaes, praecipua Processus Juridici contra Clar. Gerberonium instituti monumenta edidit, praemissa ipsius Archi-Episcopi praefatione.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
