# Acta eruditorum 1705 242

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ERUDITORU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/242

Neque silentio praetermittendum, Venerabilem Apostolici hujus Thesauri Editorem B. Hunnii Commentarios ad Helvici Garthii, qui illius gener fuit, exemplar, quod Divino quodam fato ex bibliotheca Pauli Roberi ipsi obtigit, in multis locis emendasse, correxisse, per versus & minores quosdam paragraphos distinxisse, atque in elegantiorem formam hunc cumulatissimum Thesaurum redegisse, ac sub finem operis luculentum rerum & verborum indicem addidisse. Tandem benevolum Lectorem celare nolumus, Doctissimum Virum intra semestre spatium Thesaurum Evangelicum, in quo Hunnii in Matthaeum & Johannem, Winckelmanni in Marcum & Lucam, atque Arcularii in Actus Apostolorum Commentarii exhibebuntur, cum orbe erudito communicaturum esse, illudque opus jam sub prelo sudare.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
