# Acta eruditorum 1705 247

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/247

Deinde etiam nondum satis esse demonstratum, num genuina illa sint, & ab iis revera provenerint, quibus tribuuntur? num vero, quod facile credendum sit, quidam Protestantium ea conceperit, posteris ita illusurus? At quae ad haec praevisa facile Pontificiorum tela, e Vassorio jam in recensione editionis Gallicae a nobis fuerunt praemonita, ea nunc fortius sub finem praefationis suae, Latinae versioni praemissae, Schrammius noster adversus Trevoltienses urget, & uberiori aliquantum confutatione tuetur. Ceterum in ipsa praefatione non ineruditam de turbis, tum Ecclesiasticis, tum Civilibus, propter Concilium Tridentinum, inter ipsos hinc inde Pontificios exortis, commentationem instituit, & quomodo cordatiores Pontificii, tum in Italia, tum in Hispania, tum in Gallia, tum in Polonia, tum apud Venetos, tum etiam in Imperio Germanico, cum summis quandoque Principibus, vel publicum, vel privatum suum a Concilii Tridentini decretis dissensum, a prima statim ejus convocatione ad nostra usque tempora, subinde declaraverint, solertissime commemorat, alia denique adhuc monumenta, Historiam Concilii egregie illustrantia, & nondum antehac visa, orbi literario pollicitus. HERMANNI von der Hardt AD CL. V. PAULUM MARTINUM NOLTENIUM, in Historiam Mosis Genes. II. 18. 19. 20. de vocatis ab Adamo animalibus, Epistola. Helmstadii, A. 1705 in 8. plag. 2. ed. sec. QUod dudum optant Viri praestantes, ut hujus Epistolae Illustris Autor, alias ab Actis Constantiensis Concilii, aliisque monumentis nobis merito laudatus, suas Annotationes in universum V. T. quas domi servat, cum erudito orbe communicet, id illi nondum possunt impetrare. Nec tamen usque adeo invidet Reipublicae literatorum, ut non interdum è scriniis suis promat, quo Lectores philologos & cupidos doctarum lucubrationum recreet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
