Latin
PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 254
Unproofread scanNot analysed yet
Δηνάριος, denarius, species nummorum Romanorum hodie adhuc frequentissima, denos valet nummos aereos, ut quinarius quinos; ex quo simul &illud efficitur, asses fuisse nummos aereos, &unumquemque assem partem decimam denarii. Δραχμή, drachma, eadem est, cum denario; &διδραχμον duo denarii; τετράδραχμον autem stater seu quatuor denarii. Qui valor si cum nostro comparetur, denarius non per duos grossos cum dimidio, neque per tres cum dimidio, Germanis Schreckenberger/ ut quidam volunt; sed per integros tres grossos monetae gravioris reddendus erit. Ut adeo Matth. XX. 2, ubi conventio facta dicitur cum operariis ex δηναρίου τὴν ἡμέραν, in diem denario, zum Tage-Lohn /&hinc acceperint ἄνα δηναριον, singuli denarium, ita intelligendum sit, pretium operarios singulos tres vel tres cum dimidio grossos accepisse. Mvà, mina, per quam in N. T. non mina Alexandrina, sed Romana intelligitur, est nummus centum drachmarum; ταλαντον, talentum vero, quod pro certa nummorum quantitate eaque non levi, sed pondere eminenti, in N. T. acceptum legitur, apud Josephum habet minas centum. Regulat denique haec omnia certus numerus unicuique nummorum recensioni additus; atque hinc Matth. XVIII. 24 μύρια τάλαντα, quae decem millibus cum 60 minis seu 6000 drachmis divisis, faciunt sexaginta millena millia, 60000000 imperiales, seu sexaginta auri tonnas; &Act. XIX, 19, per ἀργυρίου μυριάδας πέντε, denariorum quinquaginta millia, seu sex mille ducenti &quinquaginta imperiales constituuntur. In Exercitatione IIX de Claudis Novi. Testamenti, geminam speciatim duorum ex utero materno claudorum historiam, unam Act. III, 2, alteram Act. XIV, 8, memoratam examinat, atque Philologicis quibusdam circa voces Graecas χωλὸς, βάσις, σφορὰ observationibus inspersis, veros istos claudos miraculoso modo ab Apostolis sanatos affirmat, curationem a primo ortu claudorum impossibilem per naturam statuens; utut seipsum primis annis praxeos A. MDC LXVII adolescentem universali paralysi, miserrimo spectaculo laborantem, &dehinc non paucos alios perfecte paralyticos, per Dei gratiam, curasse meminerit. In Exercitatione IX Basilii Valentini, famosi istius scriptoris Germani &arcanorum chimicorum principis, vitam succincta quadam commentatione exhibet, &insigni elogio, ubi desiit Basilius, ibi incepit Paracelsus, uterque non satis in sua arte laudandus, ornat, deque scriptis illius eorumque fatis notatu digna memorat.