# Acta eruditorum 1705 255

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/255

In Exercitatione X originem & sensum Paroemiae, Jovem lapidem jurare, tum literalem, tum mysticum maxime, ad forum chimicum & lapidem speciatim Philosophicum translatum, notis eruditis indagat, eaque occasione iconem inserit quatuor lapidum securiformium, seu, quod alii putant, cuneorum, partim Querfurti inter rariora cimelia Davidis Sigismundi Buttneri, Diaconi ibidem, partim apud suos a se visorum. Joh. Joachim Muͤllers Historie von der Evangelischen Staͤnde Protestation und Augspurgischen Confession. Hoc est: 30. JOACHIMI MULLERI HISTORIA PROTEstationis Statuum Evangelicorum & Augustanae Consessionis. Jenae, apud Jo. Bielckium, 1705, in 4. Alphab. 6. plag. 10. QUemadmodum Doctissimi Mülleri nostri Nobilissimus Parens, Jo. Sebastianus, ante annos aliquot, trium novissimorum seculorum memorabilia, quae quidem ad Historiam Saxonicam spectant, è monumentis quam aptissimis, Annalium in morem dilucide admodum dextreque recensuit, ut in Actis A. 1700 p. 409 monuimus: ita vestigiis paternis insistere laudabiliter allaborans Filius solertissimus, specimen hac vice edit suae in perlustrandis chartophylaciis secretioribus Saxo-Vinariensibus, quibus una cum Viris integerrimis aliis hoc tempore praefectus est, exantlatae hactenus industriae, atque ea propter nunc in apricum producit, quae ad partem Historiae Ecclesiasticae seculi decimi sexti haud minimam illustrandam non parum conferunt. Etenim solennem illam Protestationem, qua a decreto Comitiorum Spirensium A.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
