Latin
PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 256
Unproofread scanNot analysed yet
1529 habitorum, ad Sacram Caesaream Majestatem Conciliumque universale Christianum atque liberum, Judicemve quemvis idoneum alium provocarunt Status, qui exinde Protestantium nomen adepti sunt, non parum describit accuratius, eique comitem adjungit Historiam Legationis ad Imperatorem Carolum V, Protestationis istius insinuandae gratia, susceptae, tandemque &prolixissimam Augustanae Confessionis Historiam subnectit. Viderat, Illustrem Seckendorfium in Historia Lutheranismi, istud appellationis instrumentum, in Archivo Vinariensi asservatum, utpote quod actorum historiam &Reformationis praecipua fundamenta exhiberet, dignum judicasse, quod ad notitiam omnium haec nosse cupientium publicaretur. Viderat etiam, ab eodem Historiam Comitiorum Augustanorum manuscriptam, ibidem reconditam, volumen appellari a Viro rerum peritissimo, &fortassis ab ipso Pontano elaboratum, quod editionem maxime mereatur, multisque aliis, quae de his Comitiis scripta extent, praePlurimum itaque in sententia sua, de his monuferendum sit. mentis publicae luci exponendis, se confirmatum sensit, &ideo tribus in libris narrationis filum longius protraxit, quorum primus Protestationem &Appellationem, secundus Legationem ob eandem institutam, &tertius denique Religionis in Comitiis Augustanis tractatum negotium attinentem Historiam omnem describit. Utrique suam narrationem allatis in medium monumentis, quae huc spectant, integris, prout verbis ea primitus conceptis habent, confirmat, immortali Seckendorfiano operi hac ratione quoddam velut Supplementum additurus, quandoquidem in isto talium excerpta modo plerumque reperiantur. Utut autem heic, serie narrationis ita postulante, alibi jam passim obvia nonnulla repetenda venerint, plura tamen primitus nunc e manuscriptis protrahuntur, &priora ista pariter ex his non unis in locis pleniora &correctiora sistuntur. Et ut de iis, quae nunc primum integra publicantur, cuivis constet dilucidius, dum in Indice librorum capitumque simul inserta allegat monumenta, haec ab antea jam tum vulgatis adjecto solicite asterismo distinguit. Historiam Comitiorum Augustanorum A. 1530 habitorum manuscriptam locis inserit convenientibus, eamque ad Autorem Apologiae MStae provocando insinuat, variaque ex eadem profert, quae in Coelestino &Chytraeo, utut hi non levem huc attulerint diligentiam, frustra omnino quaesiveris. Singula vero Noster ea pertractat cum dexteritate, ut nihil fere ad istius historiae perfectionem amplius requirendum videatur. Interdum etiam excursu aliquo nec inutili nec inconvenienti Lectorem divertit, velut ubi p. 688 seq. de oblata, cum post mortem Maximiliani I thronus vacaret Imperatorius, Johanni Friderico, Johannis Filio, &postmodum Saxoniae Electori, (non, ut perperam in Tab.