# Acta eruditorum 1705 258

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/258

Qui licet per annos plus quadraginta laboribus gymnasticis mancipatus, parum a negotiis gravioribus respirare potuit, horas tamen suas ita dispertitus est, ut post scholastici muneris curas, ad patriarum antiquitatum notitiam digrederetur, quarum evolutio tanto difficilior habetur, quo minus ille Germaniae veteris adversus Sarmatiam terminus, ab auctoribus mediorum seculorum describitur. Tria potissimum momenta sunt, quorum pertractatio a Silesiis magna difficultate laborare creditur, ipsum scilicet Silesiae nomen, veteres deinde regionis incolae, ac novi denique illorum successores Slavi. Prioris puncti indagationem Clarissimus Autor in libello de Silesiorum Nominibus accurate persequutus est, cujus capite I. Nominum, quibus Silesii denotantur, recensio; II. Origo prima Silesiorum nominis, a Silesiae situ, Latina, Polonica, Germanica; III. Origo secunda, a solo Silesiae, Polonica; IV. Origo tertia, a Silesiae fluvio Sleso, Slavica; V. Origo quarta, a Silesiae monte Sabotho, Latina & Germanica; VI. Origo quinta, a Silesiae Convenis, Polonica; VII. Origo sexta, a Silesiae Convenis, Bohemica; VIII. Origo septima, a Silesiae populo Quadis, Slavica; IX. Origo octava, a Silesiae populo Lygiis, Germanica; X. Origo nona, a Silesiae populo Elysiis, Germanica; XI. Sententia, quod seculo post Christum natum sexto ortum sit Silesiorum nomen, legitur. Alterius momenti rationes in tractatu de Silesiorum Majoribus disquirit, cujus XXI capita sunt, in quorum XIV prioribus, originem Silesiorum ex majoribus inter Noachicos Japheticis, inter Japheticos Celtis, inter Celtas partim Gallis iisque Gothinis, partim Pannoniis iisque Osis, partim Germanis iisque Suevis, inter Suevos autem Lygiis & Quadis deducit; capite postea XV. Lygiorum & Quadorum res gestas ante Christum natum, capitibus XVI. XVII. XVIII. XIX. XX. Lygiorum & Quadorum acta seculis quinque post Christum natum illustrat, ac ultimo tandem capite, quod est numero XXI, quaestionem perdifficilem examinat: an scilicet Silesiorum majores Lygii & Quadi, post destructum in Occidente Romanum Imperium, seu sponte sua digressi, seu per vim adacti, seculo VI. circiter annum 550. patriam Silesiam vacuam Slavis advenis occupandam reliquerint, Digitized by GOOg rint, prorsus ipsi postea deleti? Atque ea ipsa nervus est puncti, quod modo inculcabimus, tertii.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
