Latin
EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 259
Unproofread scanNot analysed yet
Quum enim multi ex Polonis pariter ac Silesiis asserant, Quados &Lygios per Slavos Polonos aut in fugam conjectos, aut vi oppressos fuisse, indignatus est celeberrimus Hankius illatam hanc patriae injuriam, &velut alter Germanicae originis vindex, operosissimo scripto, quod Exercitationes de Silesiorum Antiquitatibus ab anno Christi 550. ad 1170. inscripsit, demonstravit: Quados &Lygios, postea Silesios dictos, adeo non a Slavis Polonis aut depulsos, aut extinctos, ut Silesii potius diu quidem cum Polonis pari tum jure, tum libertate, societatem coluerint, aliquoties tamen ab iis separati iisque contrarii, vel nulli, vel alteri populo associati fuerint; etiam post instauratum in Occidente Romanum Imperium, licet suis Ducibus praediti, Romanis Imperatoribus, tanquam summis Principibus suis, a Carolo Magno ad Fridericum I. Barbarossam, tributarii subjectique fuerint. Universum opus in capita XII. dispescuit, quorum singulis sectionibus non modo computum chronologicum, sed Romanorum quoque Imperatorum, Polonicorumque Ducum nomina praefixit, addita semper notula, num Silesii eo tempore Romano-Germanorum Imperio tributarii, num a Polonis separati, num vicissim cum Polonis aut etiam Bohemis conjuncti vixerint. Tributi mentionem ideo adjectam deprehendimus, quod ex Polonis Scriptoribus fere omnes, atque prae caeteris Joannes Schultzius, Clarissimus nuper Francofordiensium Juris Professor, ante menses aliquot ibi vivis ereptus, singulari opere, quod de Polonia nunquam tributaria composuit, tributum a Polonis unquam solutum fuisse Romanis Imperatoribus, contra Conringium cordatissimosque rerum Germanicarum auctores, pernegant. Eruditam hanc litem, magno fervore inter utrosque Scriptores agitatam, duobus fundamentis acquiescere notavit Hankius noster, quorum prius est: quam terram Scriptores ancipiti Poloniae vocabulo designent? Veteres enim &recentiores, generali notione Poloniam saepius vocant, non tantum quam hodie cognomento vel majorem vel minorem nuncupamus, verum ab utraque distinctam etiam quamcunque provinciam cum Polonia sub eodem communi capite conjunctam, Lithuaniam, Russiam, Masoviam, Samogitiam, Prussiam, Pomeraniam; quo pacto, quicquid juris dictioni Polonicae subditum aut fuit, aut est, Polonicum dici consuevit. Hinc parem ad legem, nostra Germaniae pars Silesia saepius antiquis vocabulo alieno, quam suo, denotari solita, ob annosam cum Polonia conjunctionem, dicta reperitur Polonia.