# Acta eruditorum 1705 264

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/264

Ut vero ad Bosmannum nostrum revertamur, digna lectu sunt, quae Epist. III. de regno Commaniensi a Batavis circa annum 1687 per Sweertium subjugato, Epist. IX. de Mulatis, (genus id hominum est ex Aethiopissa & Europaeo prognatum) Epist. XII. de Guincensium polygamia, de adulteriis severe punitis, de neglecta inter conjugatos bonorum communione, de liberis ab haereditate adeunda exclusis, de circumcisione infantum, de uxoribus post decimum partum per annum integrum solitarie viventibus, ac deinde ad maritos reversis, de puellis in libidinem publica venalium corporum prostitutione damnatis, quarum tres aut quatuor a singulis civitatibus aluntur, tantae apud Aethiopes existimationis habitae, ut Batavi nihil non a Barbaris extorquere possint, si meretrices dictas in castella sua captivas abduxerint. Nec minus illud memorari meretur, quando Epist. XIII. mactata in funerum solennitatibus, etiam per infantes, mancipia tradit; quando Ep. XIV. elephantes plumbeis haud aeque ac ferreis globis feriri, & eodem in tractu animal ἀνθρωποφα γον, Barbaris Koekeboe & Arompo dictum, inveniri scribit, cujus generis quoddam in nundinis vernalibus hujus anni, ex Africa in Germaniam delatum, heic Lipsiae conspeximus; quando Epist. XVII. elephantem in horto arcis Elminensis deprehensum, vix ducentis scloporum ictibus occisum narrat. Caeterum quod ad regnum Fida attinet, in Guincensium confiniis situm, magnam Auctor operam ultimis tribus epistolis, in recensendis ejus sacris, legibus, poenis, reditibus, incolis, frugibus, bestiis ac finibus adhibet. Colloquutus est aliquoties perquam familiariter cum ipso Fidensium Regulo Bosmannus, quum mancipiorum emendorum gratia illuc diverteret, atque hoc modo ex oculari inspectione dominationis arcana, genium incolarum, & sacrorum formulas perdidicit. Miserrima gentis sub Tyranno vita est. Quaevis elegantioris formae puellulae in gynaeceum regium vel invitae abripiuntur, atque ex illis, quarum Regem satietas & fastidium cepit, integrae quotannis cohortes exteris ad venientibus divenduntur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
