Latin
EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 266
Unproofread scanNot analysed yet
Bosmannus, quum ad Regis colloquium circa id tempus admitteretur, per jocum conquestus est, quod diebus singulis deaster quidam gentis serpens apud ipsum haud invitatus pranderet, quem a mensa arcere &hospitio depellere cogatur, nisi Rex sumtus ad victum novi hospitis impensos liberaliter reddat. Quid ergo factum? Regulus narratiuncula Bosmanni mire delectatus, ut serpentem quiete illuc divertere permitteret, hortatur, atque impensarum loco pinguem Auctori bovem dono, mittit. Praeter Flamines, ex sequiore sexu sagas &sacrificulas habent, foeminas magnae inter Barbaros auctoritatis, quae Deorum se filias vocant, &maritis, quibus junctae sunt, morem in paucissimis geEx illis una ante quatuor, aut quod excedit, annos ex runt. inferno se rediisse contendebat, cujus ignem ac tormenta ita graphice depingere noverat, ut cum Francisco Quevedo Hispano, qui simili ratione apud Plutonem aliquando per somnium divertisse fabulabatur, de palma ingenii certare potuisset. At enim vero ex hac profunda gentis superstitione satis colligere est, quam difficulter ex iis unus vel alter ad Christianae veritatis lucem ex Paganismi tenebris converti queat. Expertus est obstinationem illam R. P. Thomas Augustinianus, qui cum Purpurato cuidam praediceret, gentem universam infernalibus olim flammis, ni resipisceret, vexatum iri, id solum responsi accepit: Parentes, Avi Atavique nostri eandem vitae rationem, eundem idolorum cultum sequuti fuerunt, ac nos: si ergo illi aeterno igni destinantur, par hercle existimo, nos velut illorum posteros eadem sorte gaudere qua praedecessores nostri gavisi sunt. Jactitarunt equidem Galli, se in Africano littore universam regionem Assinensem, cujus incolas maximam partem subjugarunt, ad Christum adduxisse, Principem gentis Parisios venisse, ab Episcopo Meldensi, post adprobata Romanensium dogmata, sub Ludovici Hannibalis nomine baptismum accepisse, die postmodum 27. Februarii anni 1701. ex Cardinalis Noallii manibus sanctissimae coenae Dominicae symbolum accepisse, Divae autem Virgini Mariae ditiones suas votiva tabula dedicasse, &d. 24. Martii, tribus Gallorum navigiis bellicis sub equitis Damonii ductu instructum, in patriam remeasse. Sed fabulam sapere nuncium isthoc Gallicum, commentitiumque Principem ex mancipiorum, quae Galli ex Africa in Americam deportant, numero unum fuisse, &post reditum in Africam pristinae servituti se reddidisse, asserit Bosmannus: qui Mercurii Europaei auctorem, ex quo verba (Epist. XX. p. 448.) protulit, alterius adhuc mendi insimulat, dum Gallus Pseudo-Principem illum Regem Syriae adpellavit, quum Assinensem scribere debuisset.