# Acta eruditorum 1705 267

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/267

Unum adhuc addimus, natos scilicet videri ad servitutem hos Aethiopum populos, quos inter usu receptum est, ut a parentibus liberi, a maritis uxores, quarum singuli plures ducunt, ad lubitum levi pretio vendantur, quae mancipia mercimoniorum in illo tractu praecipua portio sunt, ac in ipsa servitute nihil magis exhorrescunt, quam ne ab emtoribus velut quaedam mensarum lautitiae, aut pullorum instar saginentur. FULGOR FULGINII IN SPLENDORIBUS SANctorum, sive R. P. D. JULII AMBROSII LUCENTII, Cistertiensis Abbatis, Elogia Sacra. Romae, typis Bernabò, 1703, 4. Constant plag. 30. Ulginium, celebre Veteris Umbriae oppidum, mercatura dives est, maxime vero, si Francisco Scotto in Ital. Itin. fidem habemus, rerum saccharo coopertarum nundinis valde frequentatur, ut Italis adeo in vulgi facetiis Foligno delle strade inzuccherate, seu Fulginensium viae ac plateae saccharo tinctae quasi aut imbutae vocitentur. Elog. XLI. Cujus urbis cives quosdam praecipuos, vitae ac morum sanctimonia, miraculorumque post obitum patratorum, quae putant, celebritate illustres, quadraginta & septem, elogiis posteritati commendare voluit R. P. D. Julius Ambrosius Lucentius, Abbas Ordinis Cisterciensis, Sacrae Congregationis Indicis Consultor, & pluries in S. S. Liberiana Basilica extra ordinem Poenitentiarius Apostolicus, Apostolici Catechismi in Urbe Minister &c. Nuncupavit is lucubrationes suas Clementi XI. Pontifici hodie Maximo, atque in eo praecipue operam collocavit, ut illorum, quos Ughellus in Fulginatensium Episcoporum Catalogo, & Ludovicus Jacobillus in edito de Sanctis atque Beatis Umbriae, quos ad Coelitum gloriam evexit Fulginium opere, seu leviter tantum memorarunt, seu quorum obliti plane sunt, graviore stylo laudaret atque describeret; foeminis quoque in illorum, quos adduxit, censu haudquaquam neglectis.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
