# Acta eruditorum 1705 271

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/271

Primo itaque phrasin, ἀμαρτίαν ἀμαρτάνειν, quam saepe alias pondere carere, & simpliciter peccandi actum designare largitur, singulari h. I emphasi gaudere, totamque enormium, quae in oculos incurrunt, & imperitis offendicula, piis moerorem pariunt, peccatorum seriem ac nexum notare observat. Quod vero ad mortem peccatum dicitur, de morte aeterna ac supremo impiorum supplicio utplurimum accipiunt doctores; minus sane commode, quod ad hunc sensum peccata omnia ad mortem forent, cum omnia gehennam mereantur. Nec est, quod regeras, peccatum ut ad mortem non sit, Divinae id misericordiae, ac merito Christi fide apprehenso acceptum esse ferendum: cum ne sic quidem electorum ante conversionem patrata delicta, imo & ἀπρραίρετα fidelium, ex illorum numero ac censu excludenda sint. Hac itaque cum non procedat, alia aggrediemur via. In genere mortis vocabulum statum denotat ἀναλγητον, sensu motuque carentem; qualis, metu incusso v. g. in Nabale conspicitur, cujus cor mortuum fuisse, h. e. torpuisse ac obstupuisse, 1. Sam. XXV. 37. dicitur. Haud equidem negandum, Deut. XXII. 26. peccatum mortis, morte dignum notare delictum; ast alia hic loquendi formula obtinet, ubi peccatum AD mortem vocatur, aeque ut Joh. XI. a Christo morbus AD mortem dicitur, qui mortem comitem habet. Tale ergo hic notabitur peccatum, quod mortem spiritualem, ἀναλγησίαν, cordisque duritiem in peccante secum affert. Quo sensu Eucherius quoque in de quaestion. difficil. N. T. in h. I. phrasin exponit. Nec cum Cocceji haec pugnant explicatione, qui de plenaria a veritate defectione, inexpugnabili conjuncta cum induratione, existimat agi. Monet itaque Apostolus, ut, si quis fratrem suum non ad mortem videat peccantem, misericordia ejus capiatur, precibusque conversionem illius juvet. Nec irritas has fore preces statuat, cum vitam ei, in cujus gratiam sunt fusae, impetrent. Ubi quidem vita oppositam, quam supra diximus, morti significationem habet, ut velut illa indurationem, sic haec conversionem notet ad vitam. At enim vero sollicite hic circumspiciendum, an frater peccans admonitionibus locum det, & irae Divinae comminatione convinci animum ac moveri patiatur: unde felicem precum exitum & peccatoris augurari liceat conversionem.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
