Latin
EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 272
Unproofread scanNot analysed yet
Contra vero ea pro peccatoribus ad mortem, qui indurati in peccatis pergunt, omnesque hortationes, incitamenta, minas susque deque habent, orare Apostolus vetat. Quanquam enim fidelium non sit, judicem agere &damnatoriam in alterum sententiam ferre: cum παῤῥησία tamen ac fiducia, pro ejusmodi homine intercedere non licebit; voto solum locus erit, velit Deus, si ita ipsi visum fuerit, misereri. Non enim amplius de exauditione certos reddere, vel ad preces hortari Apostolus audet, quam quoad ex verosimillimis pateat indiciis, ejusmodi Deum in peccatore excitare motus, ex quibus spes oriatur, fore ut divina ac irresistibili potentia convertatur, &propter Christi merita salvetur. Ad D. Jacobi epistolam Autor progressus, postquam eorum, qui θεοπνευστίαν ejus in dubium vocarunt, notasset errorem, accuratam ordinis, qui prima quidem fronte alicui forte deesse videbitur, rationem habendam monet. Quippe in tanta argumenti varietate (ubi cap. I. statim de oppressione fratrum &tolerantia, tum de sapientiae origine, mox de laudabili divitum gloriatione, porro de peccandi illecebris, de refrenanda hominis ira, de fructuosa verbi Divini auscultatione, denique de iis, quae ad sanctum Numinis cultum pertinent, agitur) non ad verborum nexum esse attendendum, sed rerum, quibus universa, &pro temporum ratione varia Ecclesiae N. T. facies contineatur. Eamque Cocceji autoritate sententiam confirmat. Ac ne mirum id cuiquam videatur, alias quoque in Apostolicis, utramque scilicet Petri, &Judae epistolas propheticas esse, &Paulum haud dubie 2. Thessal. 2. de ortu, indole ac interitu Anti-Christi vaticinari affirmat. Quinimo id ipsum ad Christi facere gloriam Ecclesiaeque splendorem, si &Apostolorum aliquos prophetico instructos spiritu ac lumine dicamus: ut in Johanne, Petro, Juda, Paulo, liquido conspiciatur. Cur ergo, quae caeterorum fuit, eam Jacobo dignitatem denegemus? Caeterum epistolae, non in tractatus forma, Divinum id opusculum prodiisse, tum inscriptio probat, tum epistolis praemitti solitum votum. Nec obstat, quod epistolari careat clausula, quae brevitatis forte studio omissa est; aeque ac I. Johannis ἄνευ προοιμίου orditur, soloque τῇ Amen obsignatur.