Latin
ADRIANI RELANDI DISSERTATIO ALTERA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 280
Unproofread scanNot analysed yet
aeri incisum exhibuerat; quia apertio aliquid vacuum significet, &in ipsius vasis medietatem vel oculis, si intendamus, liceat inspicere; deinde figura ipsa delineata sit calicis potius, quam urnae, aut huic vasis similis. Urnam autem Mannae in alio nummo ejusdem tabulae contectam dicit conspici, ne quid heterogeneum incidat, ac purissimae Mannae misceatur. Id probari ait στάμνου nomine ad Hebraeos Epistola cap. IX, 4, quod ex Follucis Onomastico illustrat, qui στάμνους &σταμνία inter vasa vinaria numeret, unde Comicis sit κατασταμνίζειν τὸν οἷνον, vinum in stamnos diffundere: &Aristophanis Scholiastes in Batrach. act. 1. scen. I. σαμνία δὲ καὶ στάμνους τοὺς ἀμφορεῖς τοῦ οίνου φασίν: quod etiam Phavorinus in Onomastico dixit, &Auctor Etymologici Magni. Sic stamnus amphora est his interpretibus: Amphora autem Isidoro in Originibus est ita vocata, quod hinc &inde levetur, &ejus ansae geminatae videantur aures imitari. Est enim idem quod ἀμφιφορευς, qua voce Homerus usus est, eamque Hesychius exposuit, quod vas sit ἑκατέρωθεν ὠτα ἔχον, cui ex utraque parte auris sit, sive manubrium. Jam vero colligit, in dicto nummo vas utrimque auritum conspici, quod urnae, qua Manna adservabatur, quam maxime conveniat. Nec enim amphoras tantum vini esse receptacula, aut alius liquoris, olei, muriae, apud Catonem &Martialem; sed aridorum etiam, ut cinerum &ossium de busto collectorum, apud Homerum, Iliad. V. de Patroclo: &auri, argenti, plumbi apud Corn. Nepotem in Hannibalis Vita cap. 9. Pergit de Amphoris disserere, quae vel rudes erant, quibus pice obductis vel gypso, in cellis &horreis per multos annos vinum servabatur: &hae plerumque fictiles erant, unde per κεράμια Eustathius, Hesychius &Suidas interpretantur: etiam vitreae, quemadmodum in Satyrico Petronius de Opimiano centum annorum vino, (quod ex Vellejo, Plinio, Martiale Noster describit) statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae. Addit de figuris amphorarum, easque depictas exhibet: etiam quid jugulare Falernum sit apud Martialem lib. I. epigr. 19. exponit. Altera amphorarum species elegantioris formae, non in cellis deponi solebat, sed cum phialis, scyphis, crateribus ostentari. Tales Lentuli Spintheri amphoras ex onyche factas Plinius XXXVI, 7 memoravit: quibus &Urnam Mannae, in nummis nitidius exsculptam, adnumerari doctissimus Auctor aequum censet. Postea in ipsam vocem DXXX, ut urna illa Hebraice vocatur, inquirit, quam missis Judaeorum ineptiis, a pyx vel syx, Hebraeis deperdita, Arabibus superstite radice, quae recondere &servare sonat, deducit Et quod in Targum haec urna QP translata est, de hac quoque voce ibidem disputat.