# Acta eruditorum 1705 281

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ADRIANI RELANDI DISSERTATIO ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/281

Judaeos autem, de urnae materia varie sentientes, θεοπνευστου Apostoli auctoritate configit, a quo στάμνος χρυσῆ, vas aureum appellatur. Hinc excurrit in auricularum amphorae descriptionem, quales in urna nummi Wildiani etiam conspiciuntur. Graeci ὠτα illas ansas vocant, & Homerus τρίποδ ώτωεντα Iliad. V. quo diota Horatii etiam referenda est. Ex Polluce ac Phavorino plura hujus generis adduntur. Ab auribus vas tale festive Aristophanes ὄνον, asinum dixit: ad quem modum etiam Athenaei IV, 23 ὄνους γέμοντας οἶνου doctissimus Auctor interpretandos censet, quod γέμειν, etiam Casaubono observante, de interno onere, ut navium est; non de externo jumentis imposito, a Graecis usurpetur. Atque idem ex Petronii Asello Corinthio in promulsidari posito demonstrat. Philosophatur hinc de Sileni fabula, qui Bacchi famulus asello vehi fingebatur: & de voce κάνθαρος cantharus, quam a κάνθων, asinus, putat derivatam esse: sed scitissimum & maximo ad fidem pronum est, quod de asino, seu capite asini profert in Hierosolymitani templi penetralibus, quae ethnicorum calumnia erat, dedicato. Ortum enim ipsi maledictum ab ὄνῳ, asello, videtur, id est aurito vase seu urna mannae ibidem olim adservato: quod doctissimi Bocharti conjecturae praefert, ex Coptica lingua calumniam explicantis, qua HIED asinus prope easdem literas habeat, quas Scripturae sacrae formula HIIAn, B, o Domini: quia non magis os Dei, quam manum, oculos, eodem modo saepissime descriptos, Judaei adorasse dici possint: nec appareat, Aegyptios hujus calumniae architectos primos exstitisse. Sequitur Clarissimi Viri Johannis Baptistae Ottii ad celeberrimum Relandum Epistola, ex qua haec excerpta recensemus. In nummo suo primo (duos autem nobilissimus Fromont, exul Gallus, aeneos communicaverat, exesos quodammodo: quibus alii duo accesserunt) in primo, inquimus, nummorum delineatorum (quem nos Figura V, &, ut ex conjecturis restitutus est, Figura VI exhibemus) doctissimus Auctor conjectura restituit duos fasces, quorum in medio germinans virga superavit ceteras.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
