Latin
ADRIANI RELANDI DISSERTATIO ALTERA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 284
Unproofread scanNot analysed yet
De isto autem nummo, quo Ottius anno quarto legebat, ad Dissertationem suam primam Auctor noster remittit, qua clare per singulas litteras, &illorum temporum scribendi consuetudinem, docuerat, anno 224 fignificari, nec opus esse ut repetat. Hinc ad alteram faciem progreditur, qua ipse legerat IOD INI liberationis à Graecis; ille, liberationis Zionis, quae etiam Joannis Harduini in Chronologia V. T. sit sententia, ut annus notetur, quo Simon arcem Zionis occupaverit. Dissensus ergo de posterioris vocis litera prima est, quam ille V, hic D putat valere, quod ductus litterarum in libris &nummis non ubique sibi respondeat. Sicut vero, exempli gratia, in D manifesta est diversitas; ita posse etiam in D esse Auctor censet: &dum ille D vocis Jerusalem in nummis perinde, ut in libris, formatum objicit; respondet hic, ectypos illos nummos esse, qui plerumque ad mentem &opinionem ejus, qui depingat, exprimantur: in ipsis autem Villalpandi &Kircheri nummis D vocis Jerusalem plane aliud esse, propiusque cum initiali litera vocis convenire, de qua jam sit haec disputatio. Praeterea distinguit inter Zionem montem, &inter arcem, quam Simon recuperavit extra Zionem positam, l. Maccab. III. 50, ut lectio Zionis ne historiae quidem conveniat. Denique de palmis in tribus suis nummis addit, non fasciculos Tabernaculorum esse, qui ea densitate ac forma pingi non possint, nec inde fructus palmae pendere tam longe pendulo caule. In publicis laetitiis Judaeos ramis palmae usos esse, Nehem VIII, 15, I. Maccab. XIII, 51. II. Maccab. X, 7; non summo totius palmae cacumine, quod in nummis appareat, quia abscissio ejus toti arbori exitialis sit: quod Salmasii etiam auctoritate confirmat. Quod vero Relandinos nummos lectissima virgo Maria Wildia ex paterno thesauro elegantissime depinxerat, sicut Ottianos Anna Wasera, Caspari Waseri, Viri post fata etiam laudatissimi, abneptis; idcirco gemina elegia, in laudem praestantissimae artificis Wildiae composita, opusculum hoc Relandus noster finivit, quae plura moneri de Ottii epistola possint, alii tempori otioque reservatis.