Latin
AUREUS CONSTANTINI AUGUSTI NUMMUS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 286
Unproofread scanNot analysed yet
Tempus autem, quo nummum suum cusum existimat, in annum CCCXIII rejicit, cum nimirum Constantinus pacata Urbe, &sorore sua Constantia Licinio in uxorem data, in Gallias rediisset, ac Treviris aliquamdiu commoratus, in Francos atque Alemannos Rhenum transituros exercitum duxisset. Felicissimum enim expeditionis hujus successum designare &alia duo numismata aurea, in quorum altero mulier plorans sub trophaeo, addito lemmate Gaudium Romanorum, atque in inferiore parte Francia; in altero eadem figura cum voce Alamannia compareat. Praeterea quoque supra laudatum Comitem Mediobarbum nummum aureum Constantini, Marte gradivo, hinc &inde duobus captivis ad pedes stipato, &epigrapha Virtus Exercitus Gall. illustrem, ad bellum istud Cum itaque gloria virtutis comes habeatur, quin &referre. utriusque nummi antica facies eandem inscriptionem Constantinus P. F. Aug. ostendat, hinc utrumque etiam uni eidemque anno vindicandum fore, Noster perquam verosimile credit, necquicquam contrariari, quod elogium Maximi, Constantino post domitum Maxentium Romae tributum, in praedictis nummis non occurrat, utpote cujus nullum quoque vestigium exstet in numismatibus aversa parte Gaudium Romanorum; Gloria Exercitus; Restitutori Libertatis, aliaque verba prae se ferentibus, de quibus tamen certum sit, illa post reportatum de Tyranno triumphum caelata fuisse. IDO WOLFFII OBSERVATIONUM CHIRURGIco-Medicarum Libri duo, cum scholiis &variis interspersis Historiis Medicis editi A JOHANNE CHRISTIANO WOLFFIO Medicina Doctore. Quedlimburgi sumptibus Theodori Philippi Calvisii, 1704. in 4. Constant 13. Alphab.