Latin
AUREUS CONSTANTINI AUGUSTI NUMMUS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 287
Unproofread scanNot analysed yet
Quae igitur diversis hisce in terrae plagis ®ionibus vidit, audivit, vel dum Servestae praxin exercebat, observavit, solerti manu consignare integrum duxit. Atque hae sunt Observationes, quas Cl. Filius ipsius Latinitate donatas non solum publici juris fecit, verum etiam Commentario fere perpetuo ornavit, variisque historiis Chirurgicis, Medicis, atque Anatomicis firmavit, tum &causarum scrutinium addendo, rationibus Philosophico-Medicis illustravit. Ex omnibus quasdam nunc nominasse sufficiat observationes, quae non ubivis obviae existunt. Sic Libri I. Observatio 15. jacturam oculi &tandem mortem ex pulvere pyrio tabaco admixto; Obs. 16. ex hemicrania coecitatem &rupturam corneae; Obs. 20. menses per mammas erumpentes; Obs. 21. vulnus in cordis cono sanatum; Obs. 27. vulnus ventriculo per transversum inflictum curatum; Obs. 32. intestinorum abscissionem sine aegri detrimento; Obs. 39. uteri verum prolapsum, &Obs. 41. partum post matris mortem recenset. Lib. II. Observatio 4. cephalalgiam a vermibus sub cute in vertice nidulantibus; Obs. 15. tumorem femoris per fascinationem inductum, &exemtis septem ossibus albis curatum allegat.