# Acta eruditorum 1705 287

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, AUREUS CONSTANTINI AUGUSTI NUMMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/287

Quae igitur diversis hisce in terrae plagis & regionibus vidit, audivit, vel dum Servestae praxin exercebat, observavit, solerti manu consignare integrum duxit. Atque hae sunt Observationes, quas Cl. Filius ipsius Latinitate donatas non solum publici juris fecit, verum etiam Commentario fere perpetuo ornavit, variisque historiis Chirurgicis, Medicis, atque Anatomicis firmavit, tum & causarum scrutinium addendo, rationibus Philosophico-Medicis illustravit. Ex omnibus quasdam nunc nominasse sufficiat observationes, quae non ubivis obviae existunt. Sic Libri I. Observatio 15. jacturam oculi & tandem mortem ex pulvere pyrio tabaco admixto; Obs. 16. ex hemicrania coecitatem & rupturam corneae; Obs. 20. menses per mammas erumpentes; Obs. 21. vulnus in cordis cono sanatum; Obs. 27. vulnus ventriculo per transversum inflictum curatum; Obs. 32. intestinorum abscissionem sine aegri detrimento; Obs. 39. uteri verum prolapsum, & Obs. 41. partum post matris mortem recenset. Lib. II. Observatio 4. cephalalgiam a vermibus sub cute in vertice nidulantibus; Obs. 15. tumorem femoris per fascinationem inductum, & exemtis septem ossibus albis curatum allegat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
