Latin
THESAURUS ANTIQUITATUM GRAECARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 29
Unproofread scanNot analysed yet
Quae uti nullis aliarum, judice Gronovio, pulchritudine artis &elegantia cedit, ita ab omnibus diversa est, seu manuum elevationem consideres, seu septem fascias, in quibus unice convenit cum ea, quam Leonardus Augustinus ex gemma edidit, seu προτομὰς equorum in aliis parum observatas, cum tanta canum multitudine Hecaten suam justissime cingente, ut mereatur certe hoc marmor inter reliqua spectari. Miratur caeteroquin, cur non Menetrejus nummos illos omnes, quos citet, collectos apposuerit, vel qui factum fuerit, ut ex hac Dianae in nummis gloriosae pompa, ab Holstenio collecta, omissus sit nummus Claudii, eam perinde in aede tetrastylo stantem &verubus innixam exhibens, cum ipsis literis DIANEPHE, ut est in serie orbium Crojanorum. Hanc vero Dianam ex suis sacris illustratam vult, non admixtione nunc Cereris, nunc Isidis, nunc Cybeles, adeoque discedit ab illis, qui has ad partes vocaverint. Volumen Octavum caetera Ludrica &Amoenitates Graecas persequitur, &p. 134 sistitio. Meursit Orchestram, sive de Saltationibus ve terum librum singularem. In hoc non probat, neglectum adeo fuisse Scaligerum nomen, ut ne meminisse quidem dignatus fuerit, praesertim cum reperias apud Scaligerum (capite nempe XIV de Comoedia) quae omissa Meursio. Inde repraesentantur Jo. Baptistae Casalii de Ritu Nuptiarum, ac de Jure Connubiali veterum dissertatio, p. 1302. Josephi Laurentii de Sponsalibus &Nuptiis antiquorum libellus, p. 1330. Barnabae Brissonii ad legem Juliam de Adulteriis liber singularis, p. 1346. Josephi Laurenti de Adulteris &Meretricibus tractatio, p. 1402. 10. Meursii de Puerperio syntagma, p. 1418. Josephi Laurentii de Natalitiis Conviviisque, quae in iisdem agitabantur, exercitatio, p. 1430. Etusdem de Praeconibus, Citharadis. Fistulis ac Tintinnabulis collectio. p. 1459. Llii Gregorii Gyraldi de Comoedia, ejusque apparatu omni &partibus commentarius, p. 1474. Julis Caesaris Scaligeri de Comedia &Tragoedia, ejusque apparatu omni &partibus commentatio, p. 1494. Ejusdem de Versibus Comicis tractatus, p. 1550. Joachimi Camerarii de Comicis versibus diatriba, p. 1578. Jo Baptistae Casalii de Tragaedia &Comaedia lucubratio, p. 1598. Alberic. Gentilis de Actoribus &Spectatoribus Fabularum non notandis disputatio, p. 1816. Evanthii &Donati de Tragoedia &Comoedia commentatiunculae, Q. I. De Fabularum, Ludorum, Theatrorum, Scenarum ac Scenicorum antiqua consuetudine, libellus, p. 1694. Jo.