# Acta eruditorum 1705 295

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/295

Oviforme istud, quod yGoogle ex altera parte effigiem Augusti, ex altera vero Abrahamum ante altare, cui praeter ligna filius Isaacus ligatus impositus, stantem gladiumque stringentem, cum epigraphe Germanica, Abraham vertrauete Gott, repraesentat, sententia peculiari sic interpretatur, ut innui eodem statuat negotium cum Augusti filio ex novenis unico superstite, Christiano, gestum, quo Elector eundem die 24. Januarii A. 1581. Consilii intimi Praesidem constituerit, bonoque adeo publico quasi devoverit & immolarit, Deo cum Abrahamo confidens, fore, ut is suo tempore Ecclesiae Reique publicae multam afferat utilitatem. Forte & curiosis non displicebunt bina numismata, Adamum ab Eva seductum praeferentia, licet Pasquini scholam redolere videantur. Tacemus alia, quae haud citra insignem animi voluptatem lustrari poterunt. Caeterum cum numismatum nonnullorum prior saltem pars sive adversa, ad manus Nobilissimi Auctoris pervenerit, posterior seu aversa deficiente, circulum ideo illis vacuum adjici curavit, ut curiosis ad prototypa pleniora exquirenda, sibique transmittenda, stimulum adderet. APPIANOT NIKOMHAEDE ANABATEDE AAEEAN

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
