# Acta eruditorum 1705 296

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, APOT BIBAIA ENTA KAI INAIKH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/296

Laurentii, in alium etiam deinde Origenis Philosophumenis adjectum longe emendatissimum incidisse: unde meliora & saniora reliquis afferre, ipsumque Arrianum, opere per triginta annos expolito, restituere potuerit. Quo non parum contulisse dicit, quod illum etiam codicem acceperit, quo Bonaventura Vulcanius usus fuit: qui vel liberius pauio versa, vel a Latini sermonis commoditate aliena emendaverat, & alia quaedam in ora libri apposuerat, quae supponi mallet; quod bona se fide exsecutum ait Gronovius: praetereaque se varias lectiones, quas ille ex exemplari hujus Historiae Augustano excerpserat, in communes usus adhibuisse, adeo ut jam perfectus & integer videri Arrianus queat, nihilque ipsi desit, quam unica lacuna de Hephaestione, quam vel ab aliis invento aliquo Arriani corpore suppleri, vel jam suppletam rectius tractari, cum Gronovio optamus. In notis suis ad Arrianum, id unum fere agit Gronovius, utsse codicibus MSC. sibi visis varias lectiones conferat, textum ab innumeris mendis purget, ea ratione interpretationis accuratioris fundamenta struat, atque adeo autorem tam afflicte corruptum, & tam invenustis interpretationibus deformatum, omni ex parte adjuvet. Lectionis quidem emendationem saepissime optimo, quem appellat, codici acceptam refert. Ejus ope v. g. pro nomine Africano seu Aegyptio Ανούβας, Macedonicum nomen Appoßas restituit, eaque occasione etiam alia de nominibus Indicis & Macedonicis affert, p. 110. §. 22. Ex eodem codice, quem instar omnium esse dicit, de inventa elegantissima lectione, ubi χρῆν pro Infin.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
