# Acta eruditorum 1705 298

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, APOT BIBAIA ENTA KAI INAIKH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/298

95, quia Arrianum de eo, quod Hercules Tartessius Tyriusque unus idemque sit, dubitare asserit. Imprimis autem autores editionis Frisicae de A. 1668. nihil dicere vel ignotum, vel suum, p. 115. §. 42: Facium nasutissimum p. 110. §. 22. & 312. 1. ineptum & ridiculum p. 166. §. 76. esse: Vulcanium audacter & perperam autoris contextum mutare p. 89. §. 96. alios aliter errare perhibet: adeoque omnem operam, quae aliis forte etiam moleste sedula videri possit, in Arriano suo ornando & vindicando usurpat. Eodem spectat & exercitatio appendicis loco addita, de fossa ex Euphrate. Cum enim magna cura Arrianus exsequatur alveum, qui Pallacopas appellatur, ut lectores cognoscant, quis sit qualisque, & cui bono ac usui illic fuerit ductus, indeque in Eruditorum libris nominetur; sui esse muneris duxit Gronovius, ut extremam manum operi admoturus, cum lectoribus communicaret, & quae de hoc Pallacopa scripta repererit, & quid in illis ab Arriano verissimo & fidelissimo descriptore ejus digrediatur, ideoque prorsus rejiciendum sit. Primo igitur Salmasii de hoc opinionem in Exercitat. Solinianis p. 703. expressam ad verbum refert, eamque in Joh. Jac. Hoffmanni obscoenae molis Lexico nonnullis mutatis repetitam esse, nec tamen ubique verum dicere ait. Inde Isaaci Vossii descriptionem examinat: & quamvis in ea quaedam a vera rei consideratione alienissima esse declaret, istam tamen P. D. Huetium, tanquam egregium aliquid, suis Gallis in libello de Situ Paradisi p. 85. ostentasse; Marshamum vero paulo quidem prudentiorem, non tamen ab omni errore in hac materia liberum fuisse, allato prolixo Strabonis testimonio, variisque Facii, Vulcanii, Isaaci Vossis & Marshami versionibus, in Arriani locum lib. VII. in capitis 21 fine collatis & examinatis, docet. Potissimum tamen Is. Vossii versionem sub censurae incudem revocat, eaque incredibilem errorum aggerationem contineri, per plures plagulas declarare sustinet. Nos alienissimum esse in disputando a viris doctis quibuscunque characterem illum, quo e Seneca allato opus hoc Gronovius claudit, cum ipsomet optamus: Hinc sibi indulget, ex libidine judicat, & audire non vult, & ea quae invisit tenet, & eripi sibi judicium suum, etiamsi pravum est, non sinit. OMIitiz Google

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
