# Acta eruditorum 1705 299-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, OMINOSUM NOMEN, CUJUS DUCTU URES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/299-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/299-2

aliter differunt, quam quod in illis inscriptio sit brevior, in hoc descriptio plenior; in illis nominis notatio, vel alterius ominis ex nomine deductio, in hoc autem simplex cujuspiam rei, vel personae, vel facti indicatio fiatum illis semper, in hoc rarius syllabae ac litterae mutentur. Nacta sunt statim ex viris doctis patronos haud minori numero, quam obtrectatores, quorum illi cum poësi nata natum quoque esse anagramma, & divinam quandam omphasin ex litterarum transpositione derivari, adeoque Rovum sortium poëticarum genus dici debere arbitrantur: isti autem nugas tantum difficiles, stultumque ineptiarum laborem adpellant, quando laureati quidam versifices unum idemque nomen ita misere lancinant, lacerant, transfodiunt, admutilant, discerpunt, ut Atque hanc ipsam vix nescio quis Podalirius sit illi sanando. controversiam magno fervore, coram Petro Wesenbecio, ante centum & quod excedit annos, discusserunt bina Gothanae Scho lae lumina, ex quibus Joannes Weitzius Anagrammatomastigem, Andreas Wilkius vero illorum defensorem strenuum egit, quorum duae de Anagrammatismis scriptae ad Wesenbecium epistolae, circa annum MDCIII, Erphordiae typis impressae prodierunt Equidem negari non potest, quod pleraque anagrammatum aut sensu plane cassa sint, aut obscura adeo, ut ad intelligendum Delio natatore opus esse cuivis videatur: quae sane nominum truncationes nullius haberi debent momenti, & in causa fuerunt, cur isthaec litterarum carnificina, cui superiori seculo vates fere omnes certatim subscribebant, nostra aetate apud cordatiores vilescere atque antiquari coeperit. Caeterum ea, quae sententiam integre absolvunt, neque vim sensui inferunt, laudem omnino suam merentur, nec absque insigni delectatione legi possunt. Quem quidem in censum illa veniunt, in quibus ę. gr. Sigismundus Musis dignus; Eucharistia-vis theriaca; Plastussat pius; Logica-caligo; Galenus-Angelus; Civitas Norimbergensis-nescis? urbium regina est, scribitur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
