# Acta eruditorum 1705 300

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, OMINOSUM NOMEN, CUJUS DUCTU URES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/300

Novimus apud Erythraeum in Pinacotheca de Aurato quodam Litteratore memorari, quod vaticinatus saepe fuerit anagrammatibus: quae res ne fidem omnem videatur excedere, eo facere possunt anagrammata, quorum ductu ex nominibus, laudator adulator; Gustavus-Augustus; Cartesius. Sectarius; Calvinus-Lucianus; Faustus Socinus infaustus Socius; Alstedius-sedulitas; Cornelius Jansenius. Calnini sensus in ore; ebrietas-re bestia; herba Nicottiana in bona charitate; effingitur: quibus exessiplis Morhosii τοῦ πάνυ testimonium subjungimus, qui in suis de Lingua & Poësi Germanica Commentariis Part. II. Cap. XVI. ex nomine cujusdam per litternum metathesin exsculptum fuisse narrat, quod is ipse homicidium aliquando patraverit. Non infelix iisdem lusibus videtur esse Silesiorum natio, ad poësin prae multis aliis facta quasi & nata. Reusneros, Treutleros, Heermannos, Henelios, Cunrados, aliosque vetustiores silentio praeterimus, quando nuperrime Christianus Rohrmannus Ilratislaviae, quae Silesiorum metropolis est, clarissimum nomen centum anagrammatibus celebravit, quorum, quod ob rotunditatem numeri omnia sensum integrum non absolvant, illustrationi inserviunt additae explicationes, stylo lapidari concinnatae, in quibus incrementa urbis, fata varia, celebres Duces, illosque subsequutos Reges ac Imperatores, Status deinde Provinciales, situm loci peramoenum, structuram aedium magnificam, ampla commercia, cultos civium mores, arguta dictione adumbravit. Sunt enimvero inter illa quaedam plane egregia, quibus Polonorum adversus Silesios odia, repurgata apud Uratislavienses sanctissimae religionis dogmata, fidem incolarum erga Augustissimos Imperatores illibatam, intactam ab hostibus in tricennali bello urbem, mirum Senatus Breslei erga scholas & litteratos favorem, bonum regiminis publici ordinem, felicia juventutis ingenia, solum frumento fertile, aërem regionis salubrem, aliaque urbis memorabilia eleganter expressit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
