Latin
TUTEM IMITANTOR
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 301-2
Unproofread scanNot analysed yet
TUTEM IMITANTOR. J0. CHRISTOPHORI WOLFII HISTORIA Lexicorum Hebraicorum. Witenbergae, apud Christ. Theoph. Ludovicum, 1705. 8. Plag. 16. Uctor Clarissimus Celeberrimorum in orbe literato DuumAvirorum, J. H. Bocleri &D. J. A. Fabricii, exemplo excitatus scriptionem hanc succepit, qui cum Graecorum Lexicorum historiam tradiderint, noster operae pretium facturum se esse putavit, si eandem operam Hebraicae Linguae praestaret. In quo negotio ita versatus fuit, ut integrum schediasma in quatuor capita distingueret, quorum primum Judaeorum Lexicographos complectitur, serie Chronologica recensitos; secundum Christianos Lexicorum scriptores enumerat; tertium in eorum notitiam ducit, qui Lexica Hebraica vel promiserunt, vel perfecta in MSS. inedita reliquerunt; quartum denique illorum facit mentionem, qui consilia de optima Lexicon Hebraicum scribendi ratione dederunt. In eam vero praecipue curam incubuit, ut origines Lexicorum Hebraicorum assequeretur, priusquam ad Lexicographorum recensionem industriam applicaret; quo consilio ad Grammaticarum Hebraicarum origines attendit, cumque persuasus fuerit, Grammaticae vocumque studium conjunctum semper fuisse, easdem utriusque origines existimare non dubitavit. Proinde tribus potissimum argumentis utitur, e quibus probet, Judaeos seculo post C. N. X, quo literarum principatus ad Arabes ferè transierat, Arabum potissimum exemplo excitatos fuisse, ut Linguae Hebraicae rationes certis regulis comprehenderent.