# Acta eruditorum 1705 307

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, SOLUTIO PROBLEMATIS PASCHALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/307

Lunationem, cujus decima quarta Civilis Paschalis est, pro Mense primo sive Novorum haberi vult: dies vero septem Civiles Lunae, qui quartae decimae civili usque ad vigesimam primam civi lem inclusive succedunt, pro Hebdomada Paschali Canonice haberi pronunciat. Definitionibus hisce praemissis, Axiomatum loeo sequentia ponit: 1. Pascha celebrandum esse die Dominica, quae sit in tertia hebdomada non cyclari, sed civili, per Bullam Correctionis Gregorianae. 2. Tertiam Lunae hebdomadam Civilem per def. 5. & 6. definiendam esse, quia vi Canonum Nicanorum ac Bullae Gregorianae, Pascha nunquam Luna decima quarta, nec ante eam celebrandum. Principiis hisce expositis, ad solutionem problematis per sequentes propositiones procedit: quod scilicet 1. annis 100 Gregorianis labentis seculi ita disponi possint novilunia & quartae decimae Cyclares per enneadecaeteridas, ut Dominica Paschalis proxime sequens eam quartam decimam cyclarem sit intra hebdomadam tertiam Civilem Lunae primi mensis: 2. annis centenis seculi praecedentis XVIIAerae communis, & annis 984 proxime numerandis post praesens seculum Aerae Christi XVIII, idem praestari possit, quod in praesenti: 3. post absolutam periodum Paschalem annorum 1184 (quam in honorem Clementis VIII Pontificis Maximi Periodum Clementinam vocat) eadem periodus instaurari possit, castigate exhibens singulis annis Pascha legitimum die Dominica intra tertiam hebdomadam mensis primi: 4. denique eadem periodus annorum 1184 etiam instaurari queat, quando dies bis sextilis non fuerit omissa anno postremo periodi praecedentis, ut nullum Pascha legitimum per hanc repetitionem e sede sua deturbetur. Demonstrationis vicem maximam partem subeunt Tabulae sub finem adjectae, quarum prima ab anno Christi 1600 usque ad 2700 valet; secunda complectitur in secula tertiae revolutionis periodi Paschalis ab anno Christi 3968 ad 5152; tertia Periodi Paschalis Clementinae seculum primum (nempe XVII Aerae Christi) in annos singulos expansum; quarta ejusdem periodi seculum secundum (Christi XVIII) & quinta duodecimum respondens anno Christi 2700 & sqq.) in annos singulos similiter expansa. Annexa est Tabula Paschalis, auctoritate Concilii Nicaeni statuta; a Theophilo Patriarcha cha Alexandrino producta; usu & doctrina SS. Athanasii, Ambrosii, Cyrilli, Proterii, Paschasini & Leonis Papae comprobata.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
