# Acta eruditorum 1705 308

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, SOLUTIO PROBLEMATIS PASCHALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/308

Caeterum pleniorem Cycli sui octogrammi expositionem in peculiari opusculo pollicetur Autor, in quo singulorum assumtorum rationem redditurus est. Interea hunc suum Cyclum Mathematicorum censurae proponit, rogans, ut si ullius anni Pascha minus recte ordinari cognoverint per numeros ejusdem Cycli, id velint libere arguere ac distincte notare: quorum judicia cum enixe flagitet, atque eadem se revereri plurimum profiteatur, Tabulam praecipuam hic subjicere visum est. Ipse vero Autor Expositioni Cycli sui Octogrammi geminam subjungit appendicem. In prima dubia solvit, quae occasione Cycli sui Octogrammi proponi possunt. Quaerit scilicet 1. Num major habenda sit ratio decimae quartae diei Lunae ac Plenilunii, quam Novilunii, in disponendis Epactis Cycli? ubi affirmativam amplectitur, tanquam Canonibus Bullae Gregorianae additis conformem. 2. Quale sit criterium rectae connexionis dierum cycli cum plenilunio & quarta decima? ubi respondet, quartam decimam Cyclarem, comparatam cum plenilunio medio, recte positam, si immediate praecedat diem civilem, in quam incidit Oppositio media, vel si cum eadem die civili Oppositionis mediae aliquando concurrit, dummodo dies 14 Cycli totam non excludat quartam decimam mediam. 3. Num recte posita decima quarta cyclari, aetas Lunae vere proposita videatur ex Epacta illi quartae decimae respondente, adeo ut legi ita possit in Martyrologio, iuxta antiquum Ecclesiae morem; & num omnia, quae Gregorius sancivit, exacte custodiantur? ubi iterum affirmativam probat per Cycli sui Octogrammi cum praeceptis Gregorii convenientiam. 4. Num dies Novilunii ex Epacta Cycli Octogrammi constanter inveniatur, ut vera dici possit ex veteri more, vel a jugatione media, vel a prima phasi? ubi respondet, quamdiu in Epactis Cycli nec praecessio motuum mediorum ad Meridianum Romanum relata major occurrat, quam horarum 12, nec postpositio major, quam horarum 24; tamdiu aetatem Lunae juxta morem antiquum Ecclesiae & Bullam Gregorianam vere proponi. 5. Num Cyclus Octogrammus legem Cycli tantum servet in literis eorumve numeris, an etiam in Epactis? ubi respondet, se praecipuam legem servare in numeris literarum, unde & Octogrammum appellarit; in Epactis vero servari Cyclum decennovennalem successionis instauratae per enneadecaeteridas quocunque seculo. Appendix altera duas habet partes. Prima ostendit rationem decimae quartae Paschalis, & cujuscunque diei Lunae numerandae; in qua iuxta Patrum monita, & leges Pontificum atque Conciliorum, summopere cavendus sit concursus Lunae decimae quartae cum die Paschali; & hujus excursus ultra tertiam hebdomadam Lunae, quod utrumque per suum Cyclum constanter praestitum iri profitetur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
