# Acta eruditorum 1705 317

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JOH. BARTHOLDI NIEMEIERI, SS. THEOL. D. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/317

(3) Conjugium vitrici cum privigni, vel privignae filia, Levit. XIIX. 17. Quarta Dissertatio itidem affinitatem respicit, prohibitionem socrus ex Levit. XIIX, 14 expendens, ut & nurus, Levit. XIIX, 5. Ratione illius disquiritur: an lex de non contingenda socru defunctae uxoris novercam quoque complectatur? item, an sponsae, sive defunctae, sive adhuc viventis, a sponsalibus autem resilientis, matrem ducere liceat? ratione hujus vero, de conjunctione Jehudae Patriarchae, cum Thamare agitur. Quaestio etiam movetur: an quis per hanc legem divinam privigni viduam ducere possit? item, an patri filii sui defuncti sponsam ducere sit integrum? Quinta Dissertatio legem de non ducenda patrui uxore sive vidua, Levit. XIIX, 14. & poenam legi huic Levit. XX. 20. additam expendit; id simul considerans: an haec lex sit naturalis sive moralis, an divina positiva, eaque forensis? item, an per hanc legem patrui quoque magni vidua, nec non avunculi vidua sit prohibita. Quo in negotio dispensationum nunc negatarum, nunc factarum exempla afferuntur. Attingitur quoque quaestio de avunculi magni vidua, de patruo & avunculo; quam in rem diversa tum vetustiora, tum recentiora, factarumque in hoc negotio dispensationum exempla adducuntur. Agitur quoque de conjugio cum patruo magno & avunculo magno, nec minus de conjugio cum fratris vel sororis privigna. Sexta Dissertatio ex Levit. XIIX. 16. prohibitionem conjugii cum fratria, exceptionemque ab illa lege, quae Deuter. XXV, 5. habetur, investigat, deque leviri citatione, ejusque jure ac ritibus agit. Peculiariter de facto Herodis Antipae, Philippi, fratris sui, uxorem sibi sociantis, nonnulla affert, partemque Genealogiae Herodis in tabula sistit. De eo quoque disquiritur: an in lege de non ducenda fratria dispensatio locum inveniat? ejusque generis conjugiorum aliquot exempla in medium proferuntur. Quaestionem denique de eo movet: an quis fratris sponsam, aut etiam viduam, quam uxoris frater sibi sociatam habuit, ducere possit?

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
