# Acta eruditorum 1705 319

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JOH. BARTHOLDI NIEMEIERI, SS. THEOL. D. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/319

Subjunguntur tredecim observationes prudentiam, quae in dispensando requiritur, adjuvantes, quas inter decima, discrimen inter illa conjugia, quibus Deus capitalem poenam determinavit, atque ea, quibus poenam capitali supplicio minorem proposuit, inculcans, non postremo loco est habenda. Accedunt tandem Supplementa, quibus nonnulla, quae in ipsis Dissertationibus tradita sunt, declarantur atque illustrantur. Horum non postremam partem faciunt, quae circa conjugium Judaei cujusdam Hildesiae anno 1595. sunt acta, cujus rei D. Henricus Heshusius & D. Johannes Olearius in Praefationibus libello. de Baptismo a Judaeo circa illud tempus suscepto, vernacula lingua exarato & sequenti anno typis exscripto praemissis, nec non B. Gerhardus in Locis de Conjugio mentionem fecerunt. Sub finem subjunctus est Rerum Index. De cetero, quae in hoc Opere attinguntur, quaestiones ab utraque parte secundum suas rationes expenduntur, ex jure non solum Divino, sed & Civili, nec non Canonico & Ecclesiastico deducuntur, non pauca ad Genealogias spectantia commemorantur, ac quod operam hanc praecipue conmendat selectis Facultatum Responsis confirmantur. Ut adeo Maxime Reverendus Autor Collegae sui, B. D. Friederici Ulrici Cilixti judicio, in Epistola primae Dissertationi subjuncta de se lato, quo ipsum Judaicarum, Ecclesiasticarumque, simul ac Civilium rerum peritissimum esse perhibuit, abunde satisfecerit; nec dubium sit, quin opus hoc plurimis, etiam iis, qui in judiciis circa causas matrimoniales versantur, plurimum sit profuturum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
