# Acta eruditorum 1705 320

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DOMINICI QUARTAIRONII RESPONSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/320

11 Aprilis; cum tamen ex Tabulis Astronomicis Epactarum cum Tabulis praestantissimorum Astronomorum ad meridianum Romae supputatis, intra horae quadrantem consentientibus & Libro Expositionis Kalendarii insertis, idem Plenilunium medium d. 3April. b. 11 post meridiem, quo die etiam Ephemerides id exhibent, supputetur; adeoque evidens sit, pro Luna decima quarta diem 3 Aprilis, cumque haec in Sabbathum inciderit, pro die Paschali diem 4 April. assumendam fuisse. Asserit ulterius, decretis Gregorii XIII convenire Pascha anni 1700 ad diem 4 April. relatum, quia per Tabellam Epactarum, Compendio a Gregorio ad Principes Christianos & Academias misso insertam, Epacta anni 1700 revera educatur X, quae Lunam decimam quartam ad d. 3Apr. consequenter Pascha ad d. 4. April. refert. Errorem vero in disponendis Epactis commissum esse ab iis, qui Aloysio Lilio auctori Kalendarii denato suffecti sunt, ob erroneum Plenilunii medii computum. Probat deinde, Sanctos Patres, qui Canones Paschales in usum Ecclesiae condiderunt, in decimam quartam Paschalem assumsisse diem, cujus meridies Plenilunium medium pluribus horis, & quandoque die uno & amplius praecederet. Quem in finem exempla producit ex Canone omnium, qui supersunt, antiquissimo Hippolyti Portuensis Episcopi, statuae ejus marmoreae, in Bibliotheca Vaticana nunc expositae, Graece inscripto; ex methodo, qua Episcopi Alexandrini, quibus Concilium Nicaenum Paschatis curam commiserat, Lunam decimam quartam determinarunt; ex epistola 82 Ambrosii ad Episcopos per Aemiliam constitutos; ex Canone Paschali Theophili; ex Cyclo Cyrilli, qui ex Theophilano desumtus, a Leone Papa approbato; & Tabella Compendii Gregoriani superius citati. Sinpogle Singulis assertionibus singulas subjungit responsiones QuarPascha raironius: quarum summa in compendio huc redit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
