Latin
DOMINICI QUARTAIRONII RESPONSIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 323
Unproofread scanNot analysed yet
destinata vel perierint, vel premantur; Meursii vero, Vossii, Jonsii, Boecleri, Gaddii, Gesneri, Gyraldi scripta ita comparata sint, ut partim accessionibus, partim emendatione indigeant: tum vel maxime id sibi datum intellexit, ut exquisitiorem instituti rationem iniret, ac plenius de hoc argumento dissereret. Equidem, qua est modestia Vir clarissimus, non diffitetur, quam latissime hoc opus patere, &ita fere constitutum esse, ut unusquisque liarum rerum intelligens non possit non ultro intelligere, illud &difficultatis ac laboris plenissimum esse. Hinc tantum abest, ut magnifice de se sentiat, aut aliorum censuras aspernetur, ut potius aequorum idoneorumque hujus rei existimatorum examini sua sponte se submittat. Id quod eo valet, ut copiosiori laude ipsum adficiendum putemus, utpote qui ad exquisitissimam eruditionem summam modestiam adjunxit. Uti vero legentibus &diligentius exquirentibus plenissime constabit, ingenti solertia, &accuratione maxima institutum hoc confectum esse, ita nos officii nostri memores summa capita persequemur. Complectitur praesens volumen duos priores suscepti operis libros, quibus tum scriptores, qui Homerum aetate praecessisse dicuntur, tum qui ab eo usque ad Platonem claruerunt, enarrat. In universum id dedit operam maxime, ut, quae de auctoribus explorata sunt, vel referret ipse, vel a quibus prolixius pertractata fuerint, indicaret. Hinc non edita solum eorum scripta, sed ea quoque, quae in Bibliothecis delitescunt, diligenter adnotavit, &in deperditis recensendis non minori cura versatus est, quo pertinet notitia Tragicorum deperditorum Lib. II, c.