# Acta eruditorum 1705 325

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DOMINICI QUARTAIRONII RESPONSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/325

Quod quam praeclare a Fabricio factum fuerit, illi facile intelligunt, qui norunt, quanti ex cognatione nominum orti sint errores. Idem evenit Suidae, qui Pherecydi Syrio Theogoniam tribuit, cum alteri, non multo juniori, Atheniensi asserere debuisset, uti animadvertit Noster pag. 780. Neque vero non laudandum, Indices etiam auctorum in variis scriptoribus, antiquis praecipue Scholiastis allegatorum, suis locis insertos esse, quorum sequentes in hoc opere comparent: I Scriptorum in scholiis minoribus ad Homerum allegatorum, pag. 302: II Scriptorum laudatorum in scholiis ad Iliados IX a Conrado Hornejo in lucem editis, p. 305: III Scriptorum ab Eustathio in commentariis ad Homerum allegatorum, accommodatus ad paginas editionis Romanae, p. 306, ad quem conficiendum usus est industria egregiorum Juvenum, Petri Zornii Hamburgensis, & Joannis Christophori Wolfii Wernigerodensis: IV Scriptorum ab interpretibus Graecis Hesiodi laudatorum, pag. 386: V Scriptorum in scholiis Graecis ad Pindarum, allegatorum p. 539 ex editione Oxoniensi: Vi Scriptorum in scholiis Graecis ad Aeschylum allegatorum, p. 590 ex editione Londinensi: VII Scriptorum in scholiis Graecis ad Sophoclem allegatorum, pag. 606, ad quem concinnandum opera eruditi Juvenis, Stephani Bergleri, Transylvani, usus est: VIII Scriptorum in scholiis Graecis ad Euripidem laudatorum, pag. 627, cujus ipse Fabricius auctor est: IX Scriptorum in scholiis Graecis antiquis ad Aristophanem allegatorum, opera laudati Bergleri concinnatus, pag. 685. Haec generatim a nobis dicta sunt; nunc accuratiorem praestantissimi Libro I, qui capitibus sex & trioperis imaginem exprimamus. ginta absolvitur, de Scriptoribus, qui Homerum aetate antecessisse dicuntur, agit, collatisque idoneis scriptorum testimoniis, reliquisque argumentis diligenter comparatis conficit, plerosque Homero juniores esse. Exhibentur id genus Scriptorum septuaginta, in quibus recensendis potius literarum ordinem sequutus est, quam temporis, qui nullus est in tam incertis & commentitiis. De Chirone agens, inserit Marcelli Sidetae de medicina ex piscibus carmen, quod in codice Mediceo, cujus apographum vidit in bibliotheca illustris Viri, Marquardi Gudii, inscribitur: Μαρκέλλου Σιδήτου σόλια Χείρωνος περὶ ἰχθύων.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
