# Acta eruditorum 1705 327

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DOMINICI QUARTAIRONII RESPONSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/327

quamvis partem magnam (confusam licet, & librariorum culpa passim depravatam) Sibyllinorum, quibus Patres usi sint, haec complectatur collectio, non tamen omnia & integra Sibyllina, quibus veteres Ecclesiae Doctores usi fuerint, ea contineri: imo vero & illa, quae a Justino, & reliquis secundi & sequentium seculorum, adducantur Sibyllina, minime omnia auctores habuisse Sibyllas, sive mulieres fatidicas Ethnicas. Quando, & à quo, quove in loco conficta fuerint, non plane ipsi exploratum est; id vero adfirmat, nec ab Ethnicis aut Judaeis, sed a Christianis conficta, & ad confundendos Ethnicos Sibyllae nomini falso subjecta fuisse. Tandem & hoc addit, neque ullo edicto Romae poenam capitis propositam fuisse illis, qui ea, quae nos habemus, vel illa, quae Patres allegarunt, Sibyllina legerent, neque ab Augustino singularem quandam Sibyllinorum συναγωγὴν concinnatam esse. Inde libro II. cap. I, sequ. de Homero quam accuratissime agit, & tum scripta ejus, diversasque eorum editiones, tum interpretes, scholiastas, metaphrastas, versiones, laudatores, obtrectatores & censores, & reliqua persequitur. Id memoratu dignum est, quod pag. 296 tradit, Homeri, Poetarum principis, Iliadem & Odysseam una cum Batrachomyomachia & Hymnis (cum nullus ante liber Graece typis exscriptus esset) annitente Demetrio Chalcondyla Atheniensi, alteroque Demetrio Cretensi, Florentiae A. 1488 in fol. Graece primum evulgatam fuisse, qua editione, non ubivis certe obvia, Reverendi & celeberrimi senis, Esdrae Edzardi, beneficio se usum testatur. Neque hoc praetereundum, fuisse, qui Homerum Persice, Indice, Anglice, Hispanice, Belgice, Gallice, Germanice converterint, de quibus pag. 300 agit. Idem evenit Aesopi fabulis, quae in Hebraicam, Italicam, Gallicam, Anglicam, Hispanicam, Hungaricam, Danicam Germanicamque linguam, imo & dialectum Graeco-barbaram translatae sunt, uti infra p. 401 seq. docet. Capite VIII de Hesiodo tractat, iisque accedit, qui eum Homero supparem, annis tamen aliquanto iuniorem statuunt. Inde Cap. IX de Aesopo aliisque fabularum scriptoribus, & cap. X de epistolis, quae ad Phalaridem referuntur, ac de reliquis epistolarum Graecarum Scriptoribus, variisque earum collectionibus commentatur. Hinc cap. XI ad Theognidem, Phocylidem, aliosque Sententiarum Graecarum Auctores & Collectores progreditur, & cap. XII de Pythagora & Empedocle, scriptisque ad hos relatis verba facit, tandemque p. 469 Empedoclis Sphaeram, notulis ac versione Q. Septimii Florentis Christiani illustratam subjungit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
