Latin
DOMINICI QUARTAIRONII RESPONSIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 329
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsisse ipsum unicum opus, sed cujus varios titulos, sive potius elogia, ex Laertii IX, 12, in Anλίου κολυμβητοῦ referat Suidas, idque non numeris adstricta, sed soluta oratione. Falli proinde monet Nicolaum Le Nourry in Apparatu ad Bibliothecam maximam Patrum, utpote qui existimaverit, versus Heracliti Jambicos a Clemente lib. IV Strom. p. 494 adduci. Ibi enim non Heracliti versus commemorari, sed dictis Heracliti soluto sermone conceptis a Clemente subjici versus Tragici alterius: neque locum Plutarchi lib. de Oraculorum defectu pag. 415, ὥσπερ τὰ Ἡρακλείτου καὶ τὰ Ὀρφεως ἐπινεμομένην ἔπη, eruditum alias interpretem accurate reddidisse: quae ut Heracliti &Orphei versus invasit; vertendum enim fuisse: Quae ut Heracliti scripta &Orphei versus invasit. Toto etiam coelo aberrare elegantissimum Menagium, in notis ad Laertium p. 395 editionis Wetstenianae, nostro Heraclito tribuentem libros, quos commemorat Plutarchus in commentario contra Colotem, pag. 1115, τὸν Ζωρράσρην, τὸ περὶ τῶν ἐν ἄδου, τὸ περὶ τῶν φυσικὸς ἀπορουμένων: manifestum quippe esse, eo loco Plutarchum de Heraclito quodam juniore Peripatetico agere. Sed &in eo Menagium rationem fugere addit, quod subjungat, Heraclitum Ephesium etiam scripsisse libros περὶ πολιτείας, &Diodotum Grammaticum negasse, quod volumen περὶ φύσεως esset Heracliti. Nam in illo ipso opere Physico Heraclitum ait περὶ πολιτείας egisse, atque ita quidem, ut Diodotus sibi persuaserit, quaecunque de Natura praemiserat, consideranda esse tanquam partem minus principalem. Cap. XXIV de Hippocrate ejusque discipulo Polybo dicit. Exhibet hoc loco epistolam Theophrasti Renaudoti ad Andream Dacerium de exiguo operae pretio, quod ex versionibus Syriacis &Arabicis ferri potest, ad emendandum &illustrandum Hippocratem aliosque scriptores Graecos, praesertim Medicos, ex Gallico in Latinum sermonem a se translatam. Caput XXV Thucydidi &Ctesiae; caput XXVI decem celebrioribus Oratoribus Atticis, Antiphonti, Antocidi, Lysiae, Isocrati, Isaeo, Lycurgo, Demostheni, Aeschini, Hyperidi ac Dinarcho, nonnullisque aliis, qui obiter commemorantur, consecratum est. Tandem emendanda &addenda quaedam subjiciuntur.