Latin
DOMINICI QUARTAIRONII RESPONSIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 331
Unproofread scanNot analysed yet
Quod nimirum ad primam ipsius Hierarchiae originem attinet, agi de ea solet a quamplurimis, sed varie, &si verum dicendum cum Bacchinio nostro est, valde ambigue, ut ubi consistas, difficulter invenias. Equidem communis fere ea sententia est, Hierarchiam primum ad normam Romani Imperii constitutam, imo Apostolos ipsos ad civilium provinciarum formam Ecclesias fundasse: ast ubi ad specialia devenitur, rem involvi satis &impedite tractari, etiam ab eruditissimis videas, &in diversa abiri. Alii non tam ad ipsum Romanae politiae statum, in constituendis Metropolibus Ecclesiasticis, respexisse Apostolos fatentur, quam ad urbium celebritatem &frequentiam. Alii ubivis Ecclesiasticas Metropoles ab initio fuisse autumant, ubi provinciarum veterum Metropoles apud profanos auctores laudentur. Alii nec ubique tamen, nec semper id factum, sed ab ea regula subinde, ob quascunque causas, Apostolos exorbitasse agnoscunt. Mirum vero, etiam ex iis, qui Apostolos ipsos Ecclesiarum fundatarum statum ad Romanum civile Imperium attemperasse censent, esse qui, ubi Imperii statum designare volunt, talem proferant, qualis nonnisi circa quarti seculi initia obtinuit; cum tamen ab Apostolorum &Tiberii aevo, usque ad Constantini M. aetatem, plures Romanum Imperium vices passum fuerit. Itaque rem omnem, quam penitius inquireret, dignam Bacchinius judicavit, ea tamen cautione adhibita, ut cum sibi cum viris magni nominis rem fore nosset, invidiae declinandae causa, &ex modestia, dissentientium nomina plane supprimenda censuerit, allegasse tantum eorundem scripta contentus. Aggressus ita rem ipsam, dum Parte I, quae maximam totius operis constituit, Hierarchiae ipsius originem evolvit, id agit magna industria, ut opinionem vulgatam, qua provinciarum Romanarum statum prae oculis habuisse, in fundandis Ecclesiis Metropoliticis, Apostolos credunt, ex animis hominum evellat, cumque in finem Capite I Imperii Romani formam, qualis Apostolorum aevo viguit, accurate describit, ineptamque plane ostendit, ad quam Petrus Apostolive alii accommodare se, in constituendo Ecclesiarum jure atque ordine, potuissent.