Latin
DOMINICI QUARTAIRONII RESPONSIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 334
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque Italiae primum civilis fata, variasque divisiones, quas per tria priora a nato Christo secula passa est, prosequitur, ut doceat, recentiora omnino esse Metropolium Italicarum jura, quam censent illi, qui eas ex provinciarum civilium numero atque forma, qualis tamen quarto demum seculo fuit, metiuntur. Cumque Mediolanensis inprimis Ecclesiae, a D. Barnaba quippe, ut putant, fundatae, Metropoliticae auctoritatis antiquitas celebrari valde soleat, quam incertis omnia fundamentis nitantur, ostendit, ut Mediolanensium etiam Episcoporum Catalogum inconstantiae ac hiatuum arguat. Res omnis denique eo redit, ut evincatur, in universa Italia, praeter Romanum, Metropolitam nullum ante Synodum Nicaenam fuisse, nec Mediolanensem ante D. Ambrosium. Subjicit Clarissimus Auctor, quod ad praesens argumentum spectet, vexatissimi sexti Canonis Nicaeni, ex typo Hicrarchiae Ecclesiasticae, qualis Nicaeni Corcilii tempore fuit, expositionem suae hypothesi convenientem, indignatus haud obscure Ruffino interpretibusque aliis, qui dum ad suorum temporum rationem &opinionum praejudicia respexerunt, Canoni per se non obscuro, pro luce caliginem offuderunt. Tertia Pars paucis absolvitur, etsi ejus causa totus apparatus fuerat instructus. Nempe ex dictis jam colligere est, juris etiam Ravennatis Metropolitani initia serius esse constituenda, quam ab Hieronymo Rubeo Historiarum Ravennatum scriptore non solum, sed Salmasio quoque, Marca aliisque factum. Non dissimulat Reverendus Auctor, praeeuntem in sua sententia se habuisse aliquo modo Cardinalem Norisium, qui in Dissertatione de Synodo V Occumenica cap. 10, ex D. Petri Chrisologi Sermone 175 in Marcellini Vicohabentini Episcopi ordinatione habito, tunc primum docet Ravennatem Ecclesiam jure Metropolitano fuisse ornatam.